In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Ad ultimum. Respondet Doctor primo recitando opinionem aliquorum quam improbat, qui dicunt talem intellectionem esse eamdem essentiae Angeli, hoc autem est impossibile, quia tunc sequeretur quod illa intellectio esset actu infinita: potest enim intellectus quicumque esse infinitorum intelligibilium, et si tunc haberet intellectionem eamdem sibi, pari ratione intellectio cujuslibet esset eadem sibi. Hoc autem potest deduci ex his, quae dicit Doctor in primo, distinct. 2. probando intellectionem Dei respectu aliorum intelligibilium esse eamdem sibi; ergo negat illam consequentiam, et ad probationem dicit, quod illa intellectio non mediat inter potentiam et objectum, sed est extraneum respectu utriusque, cum sit effectus amborum, ut supra patuit in primo, distinct. 3. quaest. 7.