In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
An Angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae?
D. Thom. 1. part. quaest. 56. art. 3. D. Bonavent. 2. dist. 3. quaest. 2. art. 2. Henric. quodl. 3. q. 1. et quodl. A. quaest. 7. Vasq. 1. part.dist. 134. cap. 3. Durand. quaest. 3. prologi. C apreol. 1. dist. 3. quaest. 2. art. 3. Occham quaest. 1. prol. art. 5. Bassol. ibi art. 2. Major hic quaest. 5. con. 5. et quaest. 3. prol.
Secundo quaero de intellectione Angeli aliorum a se: et primo, an Angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae ?
Quod non, quia aut esset per essentiam divinam, aut per speciem essentiae; non per essentiam, quia tunc esset naturaliter beatus, quod non potest competere creaturae; non per speciem, quia essentia divina est intimior intellectui quam sit ista species: igitur superfluit ibi ponere speciem, quia essentia divina potest ibi efficacius per se facere illud, propter quod ponitur species, quam ipsa species. Philosophus etiam in 3. de Anima, non videtur assignare speciem necessariam, nisi quia objectum non est per se in anima: Lapis, inquit, non est in anima, sed species lapidis, quare, etc.
Contra, vel igitur Angelus nullam notitiam haberet essentiae divinae, et tunc frustra esset sibi datum illud praeceptum vere: Dili ges dominum Deum tuum, et caetera ; frustra enim praecipitur illius dilectio quod omnino ignoratur ; vel tantum haberet notitiam confusam istius essentiae, et tunc videtur intellectus iste esse possibilis, sicut noster, qui potest procedere a confuso ad distinctum, quod videtur inconveniens.