IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum, ut Angelus cognoscat quidditates creatas alias a se, requiratur necessario ut habeat proprias distinctas rationes cognoscendi eas 1
Alensis 2. p. quaest. 24. m. 2. 3. D. Thom. 1. p. quaest. 55. 2. et 3. D. Bonav. hic a. 2. q. 1. Richard. a. 6. q. 2. ae gid. p. 2. a. 1. Durand. hic quaest. 6. Gabriel quaest. 2. art. 2. Occham quaest. 15. Greg. 2. dist. 7. quaest. 5. art. 1. Vasq. 1. p. d. 200. Bacon. 2. dist. 3. quaest. 1.
Tertio quaero de cognitione Angeli respectu cognitorum aliorum a se : Utrum ad hoc quod Angelus cognoscat quidditates creatas alias a se, requiratur necessario quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas ?
Quod non, 8. Metaphysicae : formae se habent sicut numeri; igitur perfe ctior includit virtualiter imperfectiorem, et per consequens erit sufficiens ratio cognoscendi eam, sicut major numerus est ratio cognoscendi minorem. Confirmatur per Philosophum 2. de Anima, ubi vult quod sensitiva est in intellectiva, sicut trigonum in tetragono, et talis videtur esse ordo formarum ordinatarum in universo: tetragonum autem potest esse sufficiens ratio cognoscendi trigonum, igitur, etc.
Item res materialis perfectior est sua specie, quia ista ad rem materialem cujus est, habet habitudinem mensurati ad mensuram, sed mensuratum est naturaliter posterius et imperfectius sua mensura: nihil autem imperfectius re materiali videtur perfectio rei immaterialis; igitur nulla species rei materialis erit intellectui Angeli propria ratio cognoscendi. Sed illud quod est ei ratio intelligendi quodcumque intelligibile, est ei perfectio naturalis, vel inquantum intellectualis est: igitur, etc.
Item Angelus intelligit se per essentiam suam, ex prima quaest. igitur et alia. Consequentia patet, quia eodem modo est quidditas ejus intelligibilis, sicut aliae quidditates creatae sunt intelligibiles; igitur si alicui intellectui essentia ipsius est immediata ratio cognoscendi seipsam, pari ratione, quidditates alterius erit ratio cognoscendi se, et ita non erunt propriae rationes respectu quidditatum propriarum aliae ab ipsis.
Item, ex prima propositione de Cau sis : omnis causa primaria plus influit in causatum quam causa secunda: igitur. Confirmatur, quia intellectus humanus perspicacior, plura intelligit in una ratione intelligendi vel cognoscendi, quam minus perspicax; igitur ita videtur intellectus Angelicus, propter majorem perfectionem intellectualitatis suae, quod possit plura intelligere distincte per unam rationem.
Contra, intellectus divinus, secundum multos , plura intelligit distincte per plures rationes respectu plurium intelligibilium, et propter hoc ponitur ab aliquibus idearum necessitas, et intellectus noster praecise intelligit plura per plures rationes: igitur hoc, quod est habere plures rationes respectu plurium intelligibilium, nec est ex imperfectione intellectus, quia convenit supremo, nec ex perfectione intellectus, quia convenit infimo: igitur est absoluta perfectio intellectus in se.