IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Praeterea in speciali, etc. Henricus dixit, quod ille habitus habet respectum essentialem ad objectum praesentatum. Et hoc Doctor improbat, quia tunc sequeretur quod talis habitus esset essentialiter et quidditative relatio; et sic videtur contradicere Augustino, qui vult, quod omne quod relative dicitur, est aliquid excepto relativo, id est, quod omne illud quod relative est ad aliud, de necessitate includit aliquod absolutum, quod est fundamentum vel subjectum talis relationis, ut prolixe exposui in primo, dist. 1. quaest 2. Si ergo ille habitus necessario refertur ad subjectum, ergo includit aliquod absolutum, in quo fundatur relatio ad subjectum, et tale absolutum non potest esse essentialiter relatio. Si igitur iste habitus est quaedam qualitas et entitas absoluta, non habet respectum ita essentialem, quin posset sine ipso intelligi, et praecipue loquendo de respectu quem habet ad objecta, quidquid sit de respectu quem habet ad Deum creantem, et conservantem illum habitum, qui ponitur idem realiter cum creatura. Sed iste respectus ad objecta non videtur esse idem cum habitu, patet, quia omnis relatio, cujus fundamento non repugnat posse esse sine termino, realiter distinguitur a fundamento, ut patet a Doctore in isto secundo, dist. 1. q. 5. sed non repugnat tali habitui creato, posse esse sine tali vel tali objecto, ergo.
(b) Praeterea, si respectus ponatur idem alicui, etc. quia Henricus forte diceret, quod talis habitus dicit respectum essentialem, sic intelligendo non quod sit de essentia illius, sed quod sit intrinsecus, et idem realiter illi habitui. Et Doctor probat hic, quod non potest esse idem realiter illi, quia relatio, quae identificatur fundamento, ex hoc identificatur illi, quia ipsum fundamentum dependet in esse et conservari ab aliquo priori, ad quod prius terminatur talis relatio, ut patet de relatione creaturae ad Deum ; talis enim relatio creaturae ad Deum ex hoc identificatur realiter creaturae, quia ipsa dependet in esse et in conservari ab ipso Deo. Sed iste habitus non est ad objectum tanquam ad aliquod prius, a quo dependeat in esse et conservari, patet, quia ipse Henricus posuit illum habitum immediate creari a Deo.
(c) Secundo contra hoc, quod posuit objectum, etc. Hic Doctor intendit improbare Henricum quantum ad hoc, quod dixit per illum habitum habetur praesentia objecti sub ratione actu intelligibilis, et adducit primo rationem Henrici contra Scotum. Probat enim Henricus, quod species intelligibilis non potest esse ratio praesentiae objecti, quia perficit intellectum, ut ens quoddam, sicut forma materiam, et per consequens non perficit intellectum, ut intellectus est, nec per illam erit intelligibile praesens, inquantum intelligibile, multo magis potest hoc argui de habitu, quia habitus inquantum habitus, est perfectio potentiae, ut patet.
(d) Praeterea secundo sequeretur, quod habitus noster scientialis esset illud. per quod objectum intelligibile praesens esset, et ita adepto habitu scientiali, non requireretur conversio ad phantasma ad actualem intellectum, quod ipse negat. Vult enim Henricus quod intellectus noster non potest habere actualem intellectionem, puta albedinis, nisi fiat conversio ipsius ad phantasma albedinis, in quo relucet objectum, quae opinio est improbata supra in primo, dist. 3. q. 6. et 7. et dist. 27. et hoc vult, quia praesentia objecti non. potest haberi nisi virtute phantasmatis. Hic ergo Doctor arguit contra ipsum,
quia si objectum est perfecte praesens per habitum: ergo adepto tali habitu objecti poterit ipsum objectum intelligi, cum sit ibi perfecte praesens absque hoc, quod fiat conversio ad phantasma illius objecti, quod tamen ipse negat.
(e) Respondetur, quod intellectio nostra dependet a sensibus, non sic intellectio Angeli. Diceret Henricus quod non est simile de intellectu nostro et de intellectu Angeli, quia intellectio nostra dependet a sensibus, et per consequens non potest haberi praesentia objecti in ratione intelligibilis, nisi per aliquod phantasma repraesentans illud: sed intellectio Angeli nullo modo dependet a sensibus, et ideo potest habere praesentiam objecti absque tali phantasmate.
(f) Contra, si necessaria colligatio. Hic Doctor arguit a fortiori, probando ex dictis Henrici quod per habitum scientialem nostrum, magis habeatur praesentia objecti in ratione intelligibilis, quam per habitum concreatum ipsi Angelo, et ratio stat in hoc. Henricus vult, ut supra patuit, quod per habitum concreatum, inquantum habet respectum essentialem ad objectum, habeatur praesentia objecti in ratione intelligibilis ; ergo a fortiori, eum habitus noster scientialis dicat respectum magis essentialem ad objectum, patet, quia habitus noster scientialis essentialiter dependet ab objecto, sed non sic habitus concreatus Angelo; ergo magis habetur praesentia objecti per habitum nostrum, et si sic, ergo praesentia objecti in ratione intelligibilis non habetur praecise per phantasma illius objecti.
(g) Tertio contra hoc quod dicit, quod omne objectum intelligibile creatum est praesens per istum habitum. Et ratio stat in hoc, quia si Angelus esset creatus in puris naturalibus, sequeretur quod non posset nec se, nec aliud intelligere, et sic esset imperfectior intellectu nostro, qui sine tali habitu concreato potest plura objecta cognoscere.
(h) Praeterea habitus, secundum istum, ideo, etc. Hic Doctor vult probare, quod Angelus non cognoscat omnia simplicia per illum habitum, quia non terminos simplices. Et hoc probat ex dictis Henrici. Dixit enim ipse, quod ideo habitus non repraesentat singulare, quia non est natus generari immediate ab ipsa re cujus est: species vero intelligibilis repraesentat singulare, quia est nata causari immediate a re, cujus est. Et vult quod habitus noster sit natus causari tantum per actum intellectus conferentis unum objectum ad aliud, et sic talis habitus praesupponit cognitionem objectorum simplicium. Et Doctor hic accipit rationem Henrici, quam facit contra speciem, probando quod ipsa non repraesentat universale, et ratio sua talis est: quando aliquod generatur a sua causa naturali, natum est sic repraesentare a quocumque imprimatur, semper sic repraesentabit; sed species intelligibilis si generaretur, puta ab albedine, nata esset repraesentare tantum albedinem singularem, et per consequens a quocumque imprimeretur talis species intelligibilis, sive a Deo, sive ab alio semper repraesentaret eamdem albedinem. Ex hoc arguit Doctor contra ipsum, quia si habitus immediate generaretur ab actu conferente unum objectum ad aliud objectum tantum repraesentaret complexum: patet, quia ille actus causativus habitus praesupponit cognitionem objectorum, ergo si talis habitus imprimatur a Deo, tantum erit ratio cognoscendi complexa, et non terminos simplices ; ergo Angelus saltem potuit cognoscere terminos simplices vel quidditates sine tali habitu.
(i) Quod etiam dicit, quod naturaliter inclina . Dixit Henricus supra, quod voluntas inclinat habitum ad aliud et aliud objectum, et imperando dat sibi talem inclinationem naturalem, quod videtur impossibile, quia illius habitus, ut formae naturalis est naturalis inclinatio determinata, sicut gravitas, quae est forma naturalis habet determinatam inclinationem ad centrum, et sic talis habitus, cum sit forma naturalis, habebit determinatam inclinationem ad aliquid. Si dicatur, quod in tali habitu sunt mille inclinationes ad diversa, ordinate tamen sic, quod una est prima ad unum objectum, et alia ratio ad aliud, et sic de aliis.
Contra hoc arguit Doctor ibi : et per consequens uti eo, etc. Pono casum, quod primo inclinet ad cognitionem Angeli. Secundo ad cognitionem hominis, si voluntas utitur tali habitu, inclinando ipsum ad hominem, tunc ipsa facit ipsum esse inclinatum ad aliquod, quod est contra primam inclinationem ejus naturalem, et si sic talis habitus non mere naturaliter inclinabitur ad hominem, nec videtur rationabile, quod una forma naturalis quantum ad inclinationem suam naturalem subsit voluntati creatae. Si enim grave manens actu grave moveretur sursum a Deo, et posito quod sit in perfecta potentia obedientiali ad Deum, non tamen videtur moveri passive naturaliter ex parte sua, id est, quod non habet naturalem inclinationem ad talem motum. Sequitur ibi : Et quidquid sit ibi non videtur, etc. Hoc dicit Doctor, quia dixit paulo ante, quod grave motum sursum a Deo non videtur moveri naturaliter ex parte sua, posset aliquis arguere: ergo movetur violenter. Diceretur forte, quod non sequitur, quia ipsum grave est in perfecta potentia obedientiali ad Deum, nam sicut tota entitas gravis est in perfecta potentia obedientiali ad Deum, ita quod potest illam conservare et destruere, si vult ita quodlibet consequens talem entitatem. Nam dicit Doctor in tertio, dist. 1. quaest 1. quod natura humana habet naturalem inclinationem ad proprium suppositum, et sic si est in supposito divino, esset ibi violenter. Diceretur quod non, quia ipsa natura humana est in perfecta potentia obedientiali ad ipsum Deum, ut patebit ut tertio, dist. 1. q. 1.
(k) Praeterea. Hic Doctor intendit salvare magis inclinationem naturalem ad aliud et aliud objectum per aliam et aliam speciem, quam per ipsum habitum concreatum, et ideo dicit quomodocumque ipse Henricus posset dicere, quod per imperium voluntatis habitus repraesentet aliud et aliud objectum, multo melius potest poni, etc.