IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad quaestionem igitur. Hic vult Doctor quod Angelus cognoscat alias quidditates a se, loquendo de cognitione abstractiva per aliam et aliam speciem intelligibilem, quae est ratio repraesentandi illam quidditatem, et causandi partialiter cognitionem illius quidditatis, ita quod si sunt duae naturae sic distinctae, quod una non contineatur in alia virtualiter, nec contineantur ipsae in aliis quidditatibus, Angelus de necessitate habet aliam et aliam speciem intelligibilem. Et sicut dixi de duabus quidditatibus, sic de omnibus aliis dico. Et vult etiam Doctor quod Angeli habeant species intelligibiles respectu quidditatum universalium concreatas, ita quod in eodem instanti quo Angelus creatus fuit a Deo, simul omnes species intelligibiles quidditatum universalium concreatae fuerunt a Deo. Sequitur :
(b) Et si aliquibus, etc. Hic nola quod habitus in proposito accipitur dupliciter. Primo, ut est habitus ex pluribus cognitionibus, vel saltem ex una valde intensa,
ut dicit Doctor alibi. Talis ergo habitus cognoscitivus acquisitus in nobis includit hoc, quod sit qualitas sequens cognitionem, et sic qualitas permanens, dum vero ex pluribus cognitionibus causatur quaedam habilitas in intellectu, et non habens perfectam permanentiam in ipso, vocatur dispositio. Secundo accipitur habitus, ut est qualitas permanens et fixa, non tamen causata ab actu intelligendi; et hoc modo species intelligibilis potest dici habitus, quia est quaedam qualitas permanens in ipsa anima, et sic permanens, quae nunquam deletur, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. Haec tamen qualitas non est causata ex frequentatis cognitionibus, neque ex una valde intensa, imo ipsa est causa partialis primae cognitionis abstractivae ut patet in primo dist. 3. quaest 6. et 8. et dist. 17. et accidit tali speciei intelligibili talis permanentia seu fixio; potest ergo dici talis species habitus in generali, accipiendo habitum pro qualitate permanente. Sequitur : Sed hoc non dicitur in quid, etc. id est, quod qualitas, ut permanens, non praedicatur in quid de hac qualitate, quae est species intelligibilis, nam qualitas ut permanens est unus conceptus per accidens, ut patet: et talis conceptus non praedicatur nec in quid, nec per se de aliquo, ut patet a Doctore in primo, dist, 2. q. 2. vel si accipiatur ipsa permanentia in se non praedicatur in quid, nam accidit speciei intelligibili quod sit permanens, non enim hoc est de ratione sua intrinseca, ut patet. Sequitur, sicut habitus, id est, quod sicut habitus, qui includit permanentiam, non praedicatur in quid de specie intelligibili, sic nec talis permanentia non praedicatur in quid, cum accidit sibi: et quod sibi accidat, patet etiam de qualitate absoluta, quae dicitur habitus, nam eadem qualitas absoluta aliquando dicitur dispositio, et sic de facili mobilis, aliquando habitus, et sic de difficili mobilis.
(c) Similiter habitus est universale, etc. Quia haec est vera, quod talis species intelligibilis est habitus, accipiendo habitum pro qualitate fixa, et non e contra, quia non omnis habitus, ut etiam dicit qualitatem fixam, est species intelligibilis; patet de habitu scientifico, qui est qualitas fixa in anima, et tamen non est species intelligibilis, sic Doctor dicit in primo dist. 3. quaest. 6. quod species intelligibilis hoc modo dicitur habitus. Sequitur : Imo nec habitus intellectualis. Doctor probat quod habitus intellectualis, sive scientificus differat specie a specie intelligibili, et sic patet quod species intelligibilis non est habitus scientificus sive intellectualis, de quo loquitur Henricus.
(d) Sic igitur per accidens, etc. id est, quod ipsa species intelligibilis dicitur habitus modo exposito, Sequitur: Per se autem, essentialiter, id est, quod loquendo in particulari, et secundum rationem formalem, talis qualitas debet dici propriissime species intelligibilis. Sequitur : quia in hoc propriissime, elc. id est, quod talis qualitas propriissime exprimitur per speciem intelligibilem, et per accidens exprimitur per habitum ; et dicitur species intelligibilis, quia per ipsam objectum est actu intelligibile, quia per ipsam et in potentia propinqua ut intelligatur, ut supra declaravi. Et quia talis qualitas, ut talis, est repraesentativa objecti intelligibilis, et partialis causa cognitionis illius, et per habitum, ut habitus non est praesens intelligibile ut intelligibile, ideo propriissime talis qualitas dicitur species intelligibilis. Sequitur : Magis proprie, etc. id est, quod talis qualitas magis exprimitur per hoc, quod dicitur species intelligibilis objecti, quam si diceretur similitudo objecti, quia simile non est ratio repraesentandi aliud simile, ut patet, nec etiam similitudo est ratio intelligendi objectum, nec objectum dicitur actu intelligibile, per hoc quod A est sibi perfecte simile.
(e) Quod autem talem, etc. Hic Doctor probat primo, quod Angelus (loquendo de cognitione abstractiva) per aliam rationem cognoscendi, cognoscit aliam quidditatem a se, quam per essentiam propriam. Et secundo probat, quod sicut unus Angelus potest cognoscere alium abstractive per speciem intelligibilem repraesentantem illum alium, et intuitive per existentiam alterius sibi praesentis, sic etiam potest cognoscere seipsum abstractive et intuitive. Probat ergo primo, quod cognoscat per species intelligibiles, quia si illae quidditates non essent actu existentes, cognosceret eas, non intuitive, patet; ergo abstractive, ergo per species intelligibiles. Patet consequentia, quia hoc est perfectionis in intellectu nostro, sic posse cognoscere rem, quando non existit, et talis cognitio non potest haberi naturaliter, nisi per speciem illius rei, loquendo de cognitione distincta abstractiva, nisi forte talis res virtualiter et adaequate contineatur in alio objecto, et sic per speciem illius posset cognosci.
Quod autem in tali cognitione requiratur species, patet, quia per speciem illam habetur praesentia objecti in ratione actu intelligibilis, ut patet hic, in primo. dist. 3. q. 6. et 8. id est, quod ipsa est ratio formalis cognoscendi abstractive tale objectum, ut alias exposui; si igitur hoc est perfectionis in intellectu nostro, magis erit perfectionis in intellectu Angeli. Secundo probat, quomodo etiam Angelus possit cognoscere se, non tantum intuitive, sed etiam abstractive per speciem intelligibilem sui, quia Angelus superior potest habere cognitionem per speciem de inferiori Angelo ; ergo et inferior de seipso, quia nulla cognitio ex suo genere imperfecta convenit superiori Angelo, quin inferior possit habere de eodem imperfectiorem secundum genus, scilicet abstractive cognitionis.