IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit duo argumenta pro opinione D. Thom. posita num. 6. exponendo etiam duo vel tria axiomata.
Ad argumenta (a) alterius opinionis. Ad Dionysium patet per aliam translationem, quae adducit totalem, etc. quaere Linconiensem, qui exponit universalitatem speciei, id est, scientiae per totalitatem: ista autem totalitas est perfectionis, ut limpiditatis et intensionis, non autem quod una ratio sit uni ratio cognoscendi plura quam alii, quia hoc est aequale in omni intellectu finito, quia quilibet respectu plurium cognoscendorum, requirit proprias rationes.
Cum arguitur secundo, quod priora sunt propinquiora primo, concedo, sed non oportet in hoc esse propinquiora, quod per pauciora cognoscat, sed quia potest limpidius cognoscere, in hoc enim est propinquitas perfectionis per se, et non in altero, si esset. Perfectior enim intellectus simpliciter est, qui limpidius cognoscit; nihil autem deperit sibi, si per aliud et aliud cognoscat, et tamen limpidius cognoscat; si enim per idem cognosceret, et non limpidius, non perfectius cognosceret, quod est falsum, in ista enim limpiditate est per se propinquitas, non autem in paucitate rationum cognoscendi, quia absolute hoc non est ratione alicujus naturae creatae, quod una sit plurium.
Et per hoc patet ad illud argumentum quod factum est de ingeniosiori et tardiori, quod cognoceret per pauciora, etc. falsum est ; sed tot species cognoscibilium habet ingeniosior, quot et tardior, tamen clarius per illas cognoscit objecta, et citius utitur eis componendo hoc objectum cum illo, et discurrendo ab uno cognito ad aliud, sed ex limpiditate majori et velocitate non potest concludi, quod per pauciores rationes intelligat, sic in proposito.
Ad illud (b) quod dictum fuit ibi de auctoritate auctoris de causis, non est curandum, et etiam intelligi habet illud de causa simpliciter prima tantum.
(c) Ad ultimum pro ista opinione dico, quod non est una species in sensu, imaginatione et intellectu, sed alia et alia: nec ex hoc solum quod est in subjecto immaterialior, repraesentat universalius, quia si (per impossibile) illa species, quae est in sensu, esset in phantasia, et illa quae est in phantasia esset in intellectu, non repraesentaret perfectius, neque secundum quidditatem, neque secundum intensionem, scilicet, quod esset ratio plurium: non igitur ex sola immaterialitate vel majori actualitate recipientis, potest concludi major actualitas speciei receptae in repraesentando, sed hoc tantum erit ex natura ipsius speciei in se. Tamen istae conditiones specierum receptarum proportionantur receptivis, juxta illud Boe tii : Receptum est in recipiente per modum recipientis, etc. sed absolute, sicut nulla essentia recipientis est universalis respectu omnium essentiarum, nec etiam perfecte continens omnem aliam essentiam a se, ita nec aliquid receptum in ea, potest esse ratio universalis repraesentandi omnia alia perfecte, sed talis universalis repraesentatio competere potest essentiae divinae infinitae, et eminenter, et null ialteri essentiae.