In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Ad argumenta alterius opinionis. Solutio patet, quia accipit Dionysius universalitatem scientiae per totalitatem, id est, quod scientia Angeli dicitur perfecta, sicut etiam totum dicitur perfectum respectu partium et sic Angeli superiores perfectius et limpidius cognoscunt hominem quam Angeli inferiores, et non tamen per pauciores rationes; imo sicut unus Angelus inferior cognoscit hominem per unam speciem intelligibilem, et asinum per aliam, sic superior de necessitate cognoscit hominem et asinum per aliam et aliam speciem intelligibilem, licet limpidius et clarius.
(b) Ad illud, etc. Illa auctoritas non est ad propositum, quia non sequitur : prior causa plus influit in effectum quam secunda: ergo prior causa cognoscit secundam per essentiam suam, quia si Sol et homo concurrerent ad productionem corporis organici, et Sol sit causa superior, et magis influat; ergo Sol est ratio cognoscendi ipsum hominem, non sequitur, et si aliquando hoc est rerum, hoc erit quando causa secunda secundum totam suam entitatem virtualiter dependet a superiori, ut dixi supra.
(c) Ad ultimum. Ista responsio clara est,
sed quia magis species intelligibilis repraesentat universale quam species sensibilis, cum utraque sit causata a natura universali, tanquam a ratione formali agendi, ut patet a Doctore in primo, distinct. 3. quaest. 6. dico, ut ibi dictum est, ut ego glossavi.