In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Titulus quaestionis talis est: An Angeli possint cognoscere lapidem vel hominem, ita quod homo vel lapis concurrat active ad cognitionem abstractivam, causando partialiter speciem intelligibilem sui, vel quod concurrat partialiter ad cognitionem sui intuitivam, et si utroque modo concurrat, quia si potest concurrere, tunc intellectus Angeli potest recipere utramque cognitionem a lapide, recipere dico, tanquam a causa partiali producente partialiter cognitionem sui intuitivam, quae recipitur in Angelo, et partialiter speciem intelligibilem, quae similiter recipitur in intellectu possibili Angeli, quae species intelligibilis erit partialis causa cognitionis abstractivae. Et non loquor hic de specie intelligibili repraesentante universale, quia hujusmodi species fuit sibi concreata a Deo, sed loquor de specie intelligibili perfecte repraesentante singulare, quia species intelligibiles singularium non fuerunt concreatae, et sic patet titulus quaestionis.