IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Ad primam rationem. Hic Doctor supponit unum, quod singularitas dicat aliquod positivum additum \naturae, ut probavi supra, et sic ipsa natura non continet totam entitatem singularis, et per consequens non sequitur quod si aliquid est ratio cognoscendi naturam in se, quod sit ratio cognoscendi singulare illius naturae, cum singulare addat aliquid positivum illi naturae.
(d) Ad aliud dicendum. Dicit Doctor hic, quod intellectus Angeli sic inclinatur naturaliter, ut habens speciem intelligibilem ad cognitionem objecti, sicut grave ad centrum, et sola est differentia inter grave et intellectum cum specie intelligibili, quod ipse intellectus, una cum specie subest imperior voluntatis, non sic grave, ita quod si non esset, etc. id est, quod si non subesset motioni voluntatis, aeque naturaliter inclinaret ad cognitionem objecti, sicut grave inclinat deorsum.
(e) Ad aliud, quod ibi dicunt. Haec est responsio ad secundum argumentum in ordine, quod incipit : Praeterea inter illud, quia ista ratio intendit concludere, quod si Angelus intelligeret primo singulare, quidquid intelligeret sub ratione singularis, ita quod ratio singularis esset ratio movendi intellectum ad cognitionem, sed hoc est falsum, quia primum objectum intellectus creati est universale, et quidquid movet intellectum movet sub ratione primi objecti.
(f) Respondeo, hic est, etc. Haec littera stat in hoc, quod primum objectum aliquando accipitur primum, id est, per se, et per se objectum contingit dupliciter. Uno modo, quod sit per se motivum, non tamen in ratione primi objecti, sive adaequati objecti unius potentiae, sicut quanlitas, figura, et hujusmodi ; per se moveret potentiam, puta visivam, causando similitudinem suam, et etiam partialiter visionem sui, et tamen non movet sub ratione coloris vel. lucis, quod est proprium objectum et adaequatum potentiae visivae, et de hoc infra dist. 9. movet ergo quantitas per rationem sui, et non per rationem primi objecti talis potentiae, licet tamen ipsa sensibilia communia non possint movere potentiam aliquam, nisi prius talis potentia moveatur ab objecto proprio. Secundo dicitur objectum per se, quod etiam includit rationem primi objecti talis potentiae, sicut haec albedo movet per se potentiam visivam, et includit in se objectum adaequatum potentiae visivae, et objectum tale, quod per se movet, potest movere sub ratione objecti communis, et sub ratione propriae entitatis. Exemplum, nam homo potest causare cognitionem in intellectu partialiter, et inquantumens, et inquantum tale ens, et sic cum singulare, puta Franciscus, includat in se rationem primi objecti intellectus, poterit movere intellectum ad cognitionem, et inquantum ens, et inquantum hoc ens, et sic patet ista littera.