In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum Angelus prius meruerit beatitudinem, quam eam acceperit ?
D. Thom. 1. p. q. 62. art. 1. et i. et q. 63. art. 5. D. Bonaveut. hic d. 4. q. 1. art. 1. Alens. 2.p. quaest 19. memb. 2. Richard. hic d. 4. art. 2. p. 1. Duranti. q. 1. Gabriel. q. un. Vasq. 1. p.
d. 226. et 229. Augustin. de correct. et gratia c.
11. Mayr. hic d. 4. et 5. q. 5.
Circa distinctionem quintam quaero : Utrum Angelus prius meruerit beatitudinem, quam eam acceperit. Quod non, quia aliquis solum meretur aliquid ex obsequiis impensis homini; non autem meretur aliquid quod expectet, quia spes quae differtur affligit animam, igitur illud quod meretur jam habet ; hoc autem non esset nisi jam haberet illam beatitudinem, quam meretur pro obsequio.
Praeterea, majus praemium requirit majus meritum, secundum rectam regulam: sed Angeli majorem gloriam habent multis hominibus electis, ergo requiritur majus meritum in eis. Homo autem est viator magno tempore, et habet multa opera bona et merita et opera difficilia, ergo sic ista requirit praemium Angelorum, sed tanta mora non fuit ante beatitudinem Angelorum; ergo, etc.
Item, meritum requirit difficultatem, est enim opus laudabile: in Angelis autem non fuit aliqua difficultas ad bonum, igitur, etc.
Ad oppositum est Augustinus de correctione et gratia: Angeli sancti, qui perstiterunt, meruerunt illius vitae mercedem recipere; sed non meruerunt illud recipere postquam receperunt, ergo prius, etc. quaere ibi.