In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententia Magistri, Angelos non meruisse quod bearentur, antequam fuissent beati; sed datam eis beatitudinem, propter bona opera postea flenda, sicut miles meretur equum per serritia praestanda per eumdem. Refutatur primo, quia falsum est quod ait, Angelum non posse mereri, nisi per actum extrinsecum exercitum circa hominem. Secundo, si propter opera praevisa daretur meritum, gratia non esset gratia. Tertio, status beatitudinis non esset ita certus.
In ista quaestione (a) secunda, non tenetur Magister, qui in fine hujus quintae distinctionis, magis il lam opinionem approbat, quae dicit ipsos fuisse beatos, antequam ipsi eam meruerunt: sed merentur eam modo per obsequia impensa electis, sicut miles meretur equum bene militaturus per eum, sed non tenetur hoc. Primo, quia si homo non fuisset creatus, Angelus non habuisset beatitudinem, quia non habuisset actum extrinsecum, per quem mereretur sibi secundum istos. Hoc autem videtur inconveniens, quia Angelus non dependet ab homine in merendo, similiter actus intrinsecus est meritorius circumscripto actu extrinseco: igitur per illum potuerunt mereri.
Praeterea, per hoc (b) quod aliquis praevidetur bene usurus accepto, non meretur accipere illud, tunc enim posset homo mereri primam gratiam, quia praevidetur a Deo dante eam, bene usurus ea, et tunc gratia non esset gratia, quia esset ex meritis, licet non positis in effectu, tamen praevisis ; igitur Angelus non meruit beatitudinem, si tantum habuit eam propter bonum usum praevisum ipsius in obsequendo circa electos.
Item, nunc status (c) beatitudinis non esset ex se certus, nam licet de facto mundus finietur, et ex hoc numerus obsequiorum sit finitus, quae impenduntur a quibuscumque Angelis electis, tamen posset mundus diutius durare plus quam per mille annos, vel quantumcumque duret, non propter hoc status beatitudinis esset minus certus: sed hoc posito, non esset certitudo meriti quantum esset ; ergo istud praemium de se certum, non correspondet illi merito, quod de se non est certum, inquantum meritum.