IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum Angeli boni fuerint beati in primo instanti creationis suae, et Angeli mali miseri?
Alens. 2. p. q. 29. m. 1. a. 7. D. Thom.1. p. q. 63. a. 5. Henr. quodl. 8. q. 10. Capreo). 2. d. 4. q. 1. a. 1. Greg. hic q. 1. art. 2. Bassol. q. 1. a. 2. Marsil. 2 q. 3. a. 2. Vasq. 1. p. d. 2. 36. vide Scot. in Theorem. sig. in simul existentibus.
Quod sic videtur, nam in primo instanti fuerunt beati beatitudine naturali; ergo et beatitudine supernaturali. Probatio consequentiae : Causa efficiens beatitudinis supernaturalis est efficacior causa efficiente beatitudinis naturalis ; ergo aeque cito vel citius, potest producere effectum suum. Probatio antecedentis, quia Angeli in primo instanti suae creationis habuerunt vel habere potuerunt intellectum perfectum, et voluntatem, et objectum utriusque praesens ; ergo fuerunt, vel esse potuerunt beati beatitudine naturali in primo instanti.
Item, boni fuerunt in primo instanti in gratia ; ergo in primo instanti fuerunt beati. Probatio antecedentis per Augustinum 12. de Civitate, cap 9. dicentem quod Deus fuit simul condens naturam Angelorum, et largiens gratiam. Probatio consequentiae,quia Angelus sine discursu statim consequitur suam perfectionem naturalem, habita dispositione naturali requisita ; ergo et habita dispositione supernaturali, quae est gratia, statim sine discursu consequitur suam perfectionem supernaturalem, quia dispositio supernaturalis quae est gratia, non magis repugnat, vel non minus convenit perfectioni supernaturali ad illam inducendam, quam dispositio naturalis perfectioni naturali ad quam dis ponit.
Item, quod mali ab initio fuerunt miseri, probatio Augustini super Genesim lib. 11. capit. 16. et habetur dist. 3. cap. illo : putaverunt quidam, etc. Et probatur ibi, ut videtur hoc per illam auctoritatem Joan. 8. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit.
Item Augustinus, ubi supra, et ponitur distinct. 3. eod. cap. quo prius allegat auctoritatem Job. 40. ubi dicitur de diabolo : Hic est, inquit, initium figmenti Dei, et nostra translatio habet, ipse est principium viarum Dei ; et ibidem allegatur auctoritas Psal. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei; ergo in principio fuit malus.
Oppositum de bonis. Augustinus lib. 1. cap. 2. super Genesim, et ponitur distinct. 3. cap illo, aliis autem videtur, etc. Angelicam, inquit, naturam primo informatam creatam, et coelum dictam, postea formatam, et lucem appellatam, quando scilicet ad creatorem est conversa perfecta dilectione sibi inhoerens.
Item de malis, quod non statim fuerunt mali probatur per auctoritatem Origenis in glossa super Ezechielem, et ponitur distinct. 3. cap. adhuc autem videtur, etc. ubi dicitu : Serpens hostis contrarius veritati, non tamen a principio super pectus suum et ventrem ambulavit, sicut nec Eva, nec Adam statim peccaverunt, et loquitur de diabolo sub nomine serpentis.
Item Ezech. 28. dicitur: Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis Paradisi Dei fuisti; ergo non statim in miseria.
Respondeo, (a) primo videndum est de possibili, sequendo rationem ; secundo de facto, sequendo auctoritatem. Primo ergo videndum est an in primo instanti, potuerunt esse beati, vel miseri. Et dico, quod boni potuerunt in primo instanti esse beati, cujus ratio est ista, quia beatitudo non potest inesse alicui creaturae capaci beatitudinis nisi a Deo; ergo pro quocumque instanti est beatitudo possibilis dari a Deo, et in esse creaturae capaci illius, pro illo instanti est simpliciter possibilis ; sed pro quocumque instanti Deus potuit illam dare, ita bene in primo, sicut in secundo, vel in tertio instanti: et Angelus bonus pro quocumque instanti fuit capax, quia per naturam est imago Dei, qua est capax Dei, et illam plenam habuit naturam et perfectam in naturalibus, quare, etc.
(b) Utrum autem in primo instanti potuerunt esse miseri, distinguitur de miseria; est enim duplex, scilicet poenae et culpae. De miseria poenae quantum ad illud quod est, scilicet quantum ad illud incommodum, quod nunc infligitur vel infligetur pro culpa, potuerunt esse miseri in primo instanti, quia non videtur contradictio, quod in primo instanti insit, vel in fuisset naturae Angeli. Potuit etiam immediate dari a Deo pro illo primo instanti, sicut et beatitudo, dicente Augustino 3. de lib. arb. Si Deus ab initio fecisset hominem in poena, non esset propter hoc vituperandus Deus, nec injustus, sed si ab initio non fuisset in poena, et postea fecisset eum in poena sine suo demerito, vituperandus esset.