In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Respondeo. In ista quaestione sunt duo principaliter consideranda. Primum pertinet ad beatitudinem ; secundum vero ad miseriam. Quantum ad primum, dicit Doctor quod Angeli, in primo instanti creationis suae potuerunt esse beati ; et ratio sua stat in hoc, quia beatitudo datur a Deo, et pro quocumque instanti, potest dari creaturae pro quo ipsa est capax ; sed est capax pro primo instanti suae creationis, ergo.
Sed hic occurrit aliqualis difficultas, quia si beatitudo, puta fruitio Dei, sit immediate ab ipso Deo, ut a totali causa, et voluntas beati tantum passive se habeat, nulla est difficultas ; si vero teneatur quod voluntas beati sit partialis causa, erit difficultas, an voluntas pro primo instanti quo ponitur in esse, possit causare actum fruitionis. Et pariformiter posset dici ad hanc difficultatem, quemadmodum diceretur de voluntate respectu peccati, an scilicet voluntas in primo instanti suae creationis possit aliquid inordinate velle. Teneo tamen firmiter quod in primo instanti suae creationis, posita perfecta praesentia objecti, potest velle illud, causando saltem partialiter actum illum. Et de ista materia magis patebit in 3. dist. 18. et in 4. dist. 49.
(b) Utrum autem in primo instanti. Hic Doctor videtur velle, quod Angeli in primo instanti suae creationis potuerunt esse miseri, loquendo de miseria respectu poenae, et eodem modo probatur, sicut supra de beatitudine. Sed forte posset esse difficultas, quia talis poena sequitur ad volitionem alicujus noliti, et tamen positi, ut patebit a Doctore in 44. dist. 4. et 46. Esset ergo difficultas, an voluntas in primo instanti suae creationis efficaciter possit nolle aliquid, ad cujus nolitionem sequitur poena vel tristitia. Et posset responderi similiter, sicut de fruitione, quia sicut voluntas in primo instanti suae creationis, potest velle objectum delectabile ad quam volitionem sequitur delectatio, ita posset nolle objectum tristabile ad cujus nolitionem sequitur tristitia.