In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ex dictis concludit Scotus Angelum potuisse primo instanti peccare, quia habuit potentiam non determinatam ad operationem rectam, et hoc quoad primum art. hujus quaestionis. Secundo ait resolutive nec bonos, nec malos Angelos fuisse beatos in primo instanti, de quo q. praeced. n. 5.
Teneo igitur, quod potuit in primo instanti habere potentiam volitivam perfectam, et non Minitabatur ad rectam operationem: non enim habuit in secundo instanti magis determinans, quam in primo, ergo, etc. et hoc potuit esse, ut dictum est, quia in illo instanti potuit se amare amore amicitiae ultra rectam rationem.
De secundo articulo : Utrum boni de facto beati in primo instanti fuerunt, et mali damnati vel miseri. Dico primo de malis, quod mali non fuerunt beati in primo instanti. Probatio, quia tunc non fuerunt certi de beatitudine sua, sic enim postea non cecidissent: sed si non fuerunt certi de beatitudine, non fuerunt beati. Similiter sicut dicit Augustinus 4. super Gen. Non prius discernebat Deus bonos a malis, quam essent discreti inter se; non ergo, qui mali modo sunt, in primo instanti fuerunt beati, quia fuerunt creati uniformes boni et mali: nec erant in primo instanti miseri vel mali, ut patet in littera ista 4. distinct. c. sed hoc magis, ut etiam dicit Augustinus 11. super Genes. ubi dicitur, quod Deus non est prius ultor, quam aliquis peccator.
Item Isaiae 14. dicitur de malo Angelo : quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris? et ponitur dist. 6. c. 1. ergo prius oriebatur et luxit, quam caderet.
Item Ezechielis. 28. et ponitur ubi supra: In deliciis paradisi fuisti; ergo non statim cecidit, ideo concluditur, quod mora fuit inter principium creationis et damnationis. Et eodem modo, patet de bonis in littera distinctione ista, c. 1. similiter dist. 3. cap. illo: Aliis autem videtur, etc. Vide ibi.