IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quod de Majoribus et minoribus quidam ceciderunt, inter quos unus fuit excelsior, scilicet Lucifer. (a) Praeterea sciri oportet, quoniam, sicut de majoribus et minoribus quidam perstiterunt, ita de utroque gradu quidam corruerunt. Inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentior, nec inter stantes aliquis eo fuit dignior, sicut testimoniis auctoritatum monstratur. Ait enim Job: Ipse principium viarum Dei. Et in Ezechiele legitur: Tu signaculum similitudinis, plenus scienti et perfectione decorus in deliciis paradisi Dei fuisti. Quod Gregorius exponens ait: " Quanto in eo subtilior est natura, eo magis in illo imago Dei similis insi-
nuatur impressa ". Item in Ezechiele legitur: Omnis lapis pretiosus operimentum ejus, id est, omnis Angelus quasi operimentum ejus erat, quia, ut dicit Gregorius,"in aliorum comparatione caeteris clarior fuit. " Unde vocatus est Lucifer, sicut testatur Isaias: Quomodo, inquit, cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris, etc. Qui non unus ordo, sed unus spiritus accipiendus est, qui, teste Isidoro, postquam creatus est, eminentiam naturae et profunditatem scientiae suae perpendens, in suum Creatorem superbivit in tantum, quod etiam Deo se aequare voluit, ut in Isaia dicitur: In coelum ascendam, super astra coeli exaltabo solium meum, et ero similis altissimo. Similis quidem Deo esse voluit, non per imitationem, sed per aequalitatem potentiae.
Unde et quo dejectus fuerit merito suae superbiae ?
Et tantae superbiae merito de coelo, id est, de empyreo, in quo cum aliis fuerat, dejectus est in istum caliginosum aerem cum omnibus suae pravitatis consortibus.Nam, ut Joannes ait in Apocalypsi : Draco de coelo cadens secum traxit tertiam partem stellarum, quia Lucifer ille, aliis major non solus cecidit,sed cum eo alii multi, quia ei in malitia consenserunt, eos que cadentes hujus caliginosi aeris habitaculum recepit. Et hoc ad nostram probationem factum est,ut sit nobisexercitationis causa. Unde Apostolus: Colluctatio est nobis adversus principes et potestates mundi hujus, et adversus rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus; quia daemones, qui sunt spirituales et nequam, in hoc turbulento aere, nobis propinquo, quod coelum appellatur, habitant. Unde et diabolus princeps aeris dicitur.
Quare non est concessum eis habitare in coelo, vel in terra ?
Non enim est eis concessum habitare in coelo, quia clarus locus est et amoenus: nec in terra nobiscum, ne homines nimis infestarent; sed juxta Apostoli Petri doctrinam in epistola Canonica traditam, in aere isto caliginoso, qui eis quasi carcer usque ad tempus judicii deputatus est. Tunc autem detrudentur in baratrum inferni, secun dum illud : Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et Angelis ejus.
Quod daemones aliis praesunt, et habent etiam alias praelationes.
Et sicut inter bonos Angelos alii aliis praesunt, ita et inter malos alii aliis praelati sunt, et alii aliis subjecti. Quamdiu durat mundus, Angeli Angelis, daemones daemonibus, homines hominibus praesunt; sed in futuro omnis evacuabitur praelatio, ut docet Apostolus. Habent quoque, secundum modum scientiae majoris vel minoris, praelationes alias majores vel minores. Quidam enim uni provinciae, alii uni homini, aliqui etiam uni vitio praesunt. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus luxu riae, et husjusmodi, quia de illo vitio maxime potest homines tentare, a quo nominatur. Inde etiam est, quod nomine daemonis, divitiae vocantur, scilicet, Mammona. Est enim Mammon nomen daemonis, quo nomine vocantur divitiae secundum
Syriacam linguam. Hoc autem non ideo est, quod diabolus in potestate habeat dare, vel auferre divitias cui velit, sed quia eis utitur ad hominum tentationem et deceptionem.
An omnes daemones sint in hoc aere caliginoso, an aliqui sint in inferno?
Solet autem quaeri, utrum omnes in isto aere caliginoso sint, an aliqui jam sint in inferno ? Quod in inferno quotidie descendant aliqui daemonum, verisimile est, quia animas illuc cruciandas deducunt, et quod illic aliqui semper sint, alternatis forte vicibus, non procul est a vero, qui illic animas detinent atque cruciant. Quod autem animae malorum illuc descendant atque illic puniantur, ex eo constat, quod Christus ad inferos descendit, ut justos, qui ibi tenebantur, educeret. Si enim justi illuc descendebant, multo magis injusti; et sicut tradit auctoritas, cum justos eduxit, iniquos ibi reliquit. Momordit enim infernum, non absorbuit.
Quidam putant Luciferum esse in inferno religatum, ex quo tentavit Christum, et victus fuit, quem dicunt primum hominem tentasse et vicisse.
De Lucifero autem quidam opinantur, quod ibi religatus sit, et ad nos tentandos nunc accessum non habeat,quia in Apocalypsi legitur : Cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exiet et seducet gentes, quod erit novissimo tempore Antichristi, quando erit tanta tribulatio, ut etiam, si fieri potest, moveantur electi. Quem ibi religatum dicunt ab eo tempore, quo tentavit Christum in deserto vel in passione, et victus fuit ab eo. Ipsum putant primum hominem tentasse et vicisse, et secundo Deum, sed ab eo victum esse, et ideo in inferno religatum. Alii autem putant, ex quo cecidit, pro peccati sui magnitudine, illuc fuisse demersum.
Quod Lucifer non habet potestatem quam habebit in tempore Antichristi.
Sed sive infernum demersus sit, sive non, credibile est eum non habere facultatem accedendi ad nos, quam habebit in tempore Antichristi: in quo fraudulenter ac violenter operabitur, et ideo forte dicitur tunc solvendus, quia tunc dabitur ei a Deo postestas tentandi homines, quam modo non habet.
Quod daemones semel victi a Sanctis, non accedunt amplius ad alios.
Aliis quoque qui a Sanctis juste et pudice viventibus vincuntur, potestas alios tentandi videtur adimi. Unde Origenes. " Puto, inquit, sane, quia Sancti, repugnantes adversus istos incentores et vincentes, minuant exercitum daemonum, et velut quam plurimos eorum interimant ; nec ultra fas sit illi spiritui, qui ab aliquo Sancto caste et pudice vivendo victus est, impugnare iterum alium hominem". Hoc autem quidam putant intelligendum tantum de illo vitio, in quo superatus est, ut, si de superbia aliquem virum sanctum tentat et vincitur, ulterius non liceat ei illum vel alium de superbia tentare.
(Finis textus Magistri.)