IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Utrum boni Angeli possunt peccare, vel mali recte vivere. Supra dictum est, quod Angeli, qui perstiterunt, per gratiam confirmati sunt, et qui ceciderunt, a gratia Dei deserti sunt. Et boni quidem in tantum confirmati sunt per gratiam, quod peccare nequeunt ; mali vero per malitiam adeo sunt obstinati, quod bonam voluntatem babere, sive bene velle non valent, etsi bonum sit quod aliquando volunt. Volunt enim aliquando aliquid fieri quod Deus vult fieri, et utique illud bonum est et justum fieri, nec tamen bona voluntate illud volunt, nec bene illud volunt.
Quod cum utrique liberum arbitrium habeant, non tamen ad utrumque flecti possunt.
Sed cum nec boni peccare possint, nec mali bene velle vel bene operari, videtur quod jam non habeant liberum arbitrium, quia in utramque partem flecti non possunt, cum liberum arbitrium ad utrumque se habeat. Unde Hieronymus in tractatu de prodigo filio dicit: " Solus Deus est, in quem peccatum cadere non potest ; caetera, cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt. " Hic videtur dicere, quod omnis creatura in libero arbitrio constituta flecti potest ad bonum et ad malum. Quod si est, ergo et boni Angeli et mali ad utrumque flecti possunt; ergo et boni possunt fieri mali, et mali boni. Ad quod dicimus, quia boni tanta gratia confirmati sunt, ut nequeant fieri mali, et mali in malitia adeo obdurati sunt, ut non valeant fieri boni; et tamen utrique habent liberum arbitrium, quia et boni non aliqua cogente necessitate, sed propria ac spontanea voluntate, per gratiam quidem adjuti, bonum eligunt et malum respuunt: et mali similiter spontanea voluntate, a gratia destituti, bonum vitant et malum sequuntur ; et habent mali liberum arbitrium, sed depressum atque corruptum, quod surgere ad bonum non valent.
Quod boni post confirmationem liberius habent arbitrium quam ante.
Boni vero arbitrium habent multo liberius post confirmationem quam ante. Ut enim Augustinus tradidit in Enchiridio : " Non ideo carent libero arbitrio, quia male velle non possunt; multo quippe liberius est arbitrium, quod non potest servire peccato. Neque culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volunt, ut esse miseri non solum nolint, sed nec prorsus velle possint." Non possunt itaque boni Angeli velle malum, vel velle esse miseri: neque hoc habent ex naturae, sed ex gratiae beneficio. Ante gratiae namque confirmationem potuerunt peccare Angeli, et quidam etiam peccaverunt et daemones facti sunt. Unde Augustinus in libro contra Maximinum : " Creatu rarum natura coelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam et Angeli peccaverunt, et daemones facti sunt, quorum diabolus est princeps, et qui non peccaverunt, peccare potuerunt: et cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Ideoque solus Deus est, qui non gratia cujusquam, sed natura sua nec potuit, nec potest, nec poterit peccare. " Ecce hic insinuatur, quod Angeli ante confirmationem peccare potuerunt, sed post confirmationem non possunt. Et quod potuerunt, fuit eis ex libero arbitrio, quod est eis naturale: quod vero modo non possunt peccare, non est eis ex natura, id est, libero arbitrio, sed ex gratia, ex qua gratia etiam est, ut ipsum liberum arbitrium jam non possit peccato servire.
Quod post confirmationem Angeli non possint ex natura peccare sicut ante, non quod debilitatem sit eorum liberum arbitrium, sed confirmatum.
Non ergo post confirmationem Angeli de natura, sicut ante, peccare potuerunt, non quod liberum arbitrium eorum debilitatum sit per gratiam, sed ita potius confirmatum, ut jam per illud non possit bonus Angelus peccare ; quod utique non est ex ipso libero arbitrio, sed ex gratia Dei. Quod ergo Hieronymus ait: " Caetera, cum sint liberi arbitrii, possunt flecti in utramque partem " accipi oportet secundum statum, in quo creata sunt. Talis enim et homo et Angelus creatus est, qui ad utrumque flecti poterat; sed postea boni Angeli per gratiam ita sunt confirmati, ut peccare non possint; et mali ita in vitio obdurati, ut bene vivere nequeant. Similiter etiam illud Isidori intelligendum est : " Angeli mutabiles natura, immutabiles sunt gratia, " quia ex natura in primordio suae conditionis mutari potuerunt ad bonum, sive ad malum: sed post per gratiam ita bono addicti sunt, ut inde mutari nequeant. Ad hoc enim repugnat gratia, non natura.
Quod Angeli mali vivacem sensum non perdiderunt, et quibus modis noscant veritatem temporalium rerum.
Et licet mali Angeli ita per malitiam sint obdurati, vivaci tamen sensu non penitus sunt privati. Nam, ut tradit Isidorus, triplici acumine scientiae vigent daemones, scilicet subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione superiorum spirituum. De hoc etiam Augustinus ait: " Spiritus mali quaedam vera de temporalibus rebus noscere permittuntur, partim subtilitate sensus, partim experientia temporum, callidiores propter tam magnam longitudinem vitae, partim sanctis Angelis, quod ipsi ab omnipotenti Deo discunt, jussu ejus sibi revelantibus. Aliquando iidem nefandi spiritus et quae ipsi facturi sunt, velut divinando, praedicunt. "
Quod magicae artes virtute et scientia diaboli valent, quae virtus et scientia est ei data a Deo, vel ad fallendum malos, vel ad monendum, vel exercendum bonos.
Quorum scientia atque virtute etiam magicae artes exercentur: quibus tamen tam scientia quam potestas a Leo data est, vel ad fallendum fallaces, vel ad monendum fideles, vel ad exercendam probandamque justorum patientiam. Un- , de Augustinus in libr. 3. de Trin. "Video, inquit, infirmae cogitationi quod possit occurrere: cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi Pharaonis serpentes fecerunt, et alia. Sed illud est amplius admirandum, quomodo magorum potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas, scilicet ciuiles, ventum est, omnino defecit; qua tertia plaga Aegyptus caedebatur. Ibi certe defecerunt magi dicentes: Digitus Dei est hic. Unde datur intel ligi, ne ipsos quidem transgressores Angelos et aereas potestates, in imam istam caliginem tanquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione detrusos, per quos magicae artes possunt quidquid possunt, aliquid valere, nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendum fallaces, sicut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum operatione viderentur admirandi, a quibus fiebant damnandi, vel ad monendum fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis in Scriptura sunt prodita: vel ad exercendam, probandam manifestandamque justorum patientiam. "
Quod transgressoribus Angelis non servit ad nutum materia rerum visibilium.
" Nec putandum est, istis transgressoribus Angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo haec potestas datur, quantum incommutabilis judicat. "
Quod non sunt creatores, licet per eos magi ranas et alia fecerint, sed solus Deus.
" Nec sane creatores illi mali Angeli dicendi sunt, quia per illos magi ranas et serpentes fecerunt; non enim ipsi eas creaverunt. Omnium quippe rerum, quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in corporeis mundi hujus elementis latent, quae Deus originaliter eis indidit. Ipse ergo creator est omnium rerum, qui creator est invisibilium seminum: quia quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiunt progrepiendi hic primordia et incrementa debitae magnitudinis, distinctionesque formarum ab originalibus tanquam, ut ita dicam, regulis sumunt.
Sicut parentes non dicuntur creatores filiorum, nec agricolae frugum, ita nec boni Angeli nec mali, etsi per eorum ministerium fiant creaturae.
Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis, eorum extrinsecus adhibitis motibus, ista creanda Dei virtus interius operetur: ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores: sed pro subtilitate sui sensus et corporis semina istarum rerum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec, nisi quantum Deus jubet, nec mali haec injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habent injustam, potestatem autem non nisi juste accipit, sive ad suam poenam, sive ad aliorum, vel poenam malorum, vel laudem bonorum. "
Sicut justificationem mentis, ita creationem rerum solus Deus operatur, licet creatura extrinsecus serviat.
" Sicut ergo mentem nostram justificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem extrinsecus Evangelium etiam homines possunt, non solum boni per veritatem, sed etiam mali per occasionem; ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur. Exteriores autem operationes atque contemperationes sive occasiones ab Angelis tam bonis quam malis, vel etiam ab hominibus adhibentur. " " Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quantum desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque Angelis vicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in hujusmodi operibus eorum existunt celeritates. Sed non est creator, nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi unus creator Deus. " " Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere ac ministrare creaturam, quod facit solus creator Deus: aliud autem pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter et primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt.
Quod angeli mali multa possunt per naturae vigorem, quae non possunt propter Dei, vel bonorum Angelorum prohibitionem, id est, quia non permittuntur.
Illud quoque sciendum est, quod Angeli mali quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae tamen non possunt propter Dei, vel bonorum Angelorum prohibitionem, id est, quia non permittuntur illa facere a Deo, vel ab Angelis bonis. Possent utique fecisse cinifes, qui ranas serpentesque fecerunt. Quaedam vero non possunt facere, etiamsi permittantur ab Angelis superioribus, quia non permittit Deus. Unde Augustinus in lib. 3. de Trin. "Ex ineffabili potentatu Dei fit, ut quod possent mali Angeli, si permitterentur, ideo non possunt, quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio, cur non potuerunt facere cinifes qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum sanctum: quod etiam magi confessi sunt, dicentes: Digitus Dei est hic. Quid autem per naturam possint, nec tamen possint propter prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, imo impossibile. Novimus, hominem posse ambulare, et neque hoc posse, si non permittatur ; volare autem non posse, etiamsi permittatur. Sic et illi Angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab Angelis potentioribus ex imperio Dei: quaedam vero non possunt, etiamsi ab eis permittantur, quia ille non permittit, a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per Angelos suos illa plerumque non permittit, quae concessit, ut possint.
(Finis textus Magistri.)