IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
An malus Angelus velit necessario male?
Alensis 3. p. q. 1. mem. 2. art. 1. D. Thom. 1. p. q. 64. art. 2. ei de verit. q. 22. art. 1. et hic q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. q. 1. Richard. art. 2. q. 1. Durand. g. 2. Aegid. q. 1. Gregor. q. 1 . Henr. quodl. 8. q. 11. Vasq. 1. p. d. 241.
Circa istam distinctionem septimam, in qua Magister agit de confirmatione bonorum, et obstinatione malorum, quaeritur unum : Utrum malus Angelus velit necessario male? Quod non. Jacob. 2. Daemones credunt et contremiscunt ; isti autem, ut videtur, sunt actus boni, ergo, etc.
Praeterea, in eis manet imago secundum illud Psalm. In imagine pertransit homo, etc. in hoc ergo sunt capaces ejus, in hoc enim imago Dei est in anima quo capax Dei est, et particeps ejus esse potest, secundum Augustinum 14. de Trinit. 8. non possunt autem. Deum capere, nec participes ejus fieri, nisi per actum bonum: ergo in illis possunt esse actus boni.
Praeterea Dionysius 4. de Divin. Nomin. in daemonibus manent naturalia integra, ergo liberum arbitrium integrum ; sed posse peccare, nec est libertas, nec pars libertatis, secundum Anselmum de Lib. arbitr. cap. 10. Liberum enim arbitrium est potestas servandi rectitudinem propter se: ergo habent libertatem liberi arbitrii, quantum ad illud quod est per se, quod est bene velle: ergo possunt bene velle.
Praeterea : Nullum violentum est perpetuum, primo Coeli et Mundi, quia est contra inclinationem ejus, cui inest,et ideo si ipsum sibi dimittatur, redit ad oppositum ejus, sicut aqua calefacta, si dimittatur sibi, redit ad frigiditatem; sed si malitia est contra naturam, secundum Damascenum, ergo non est perpetua, non igitur necessario inest voluntati.
Praeterea, nullus intellectus est ita aversus, quin possit intelligere aliquod verum, quia prima principia omni intellectui sunt nota ex terminis ; ergo nulla voluntas est ita aversa ab ultimo fine, quin possit velle ultimum finem. Consequentia patet per illam similitudinem Philosophi 2. Physic. et 7. Ethic. Sicut principium in speculabilibus, sic finis in moralibus ; probatur etiam aliter consequentia, quia omnis malus est ignorans, 3. Ethic. ergo non est malitia in voluntate, sine errore in intellectu: ergo ubi non potest intellectus excaecari circa objectum, ut intelligibile, ibi nec voluntas poterit obliquari circa idem, ut appetibile vel amabile.
Item si necessario male volunt et semper sunt in actu volendi, quia non habent aliquod impedimentum, ergo semper male volunt, et ita in infinitum augent malitiam suam. Sed ex lege justitiae divinae augmento culpae correspondet augmentum poenae; ergo in infinitum cresceret poena eorum: ergo nunquam erunt in termino malitiae, quod est inconveniens.
Sequitur etiam aliud inconveniens, quod pari ratione posset augeri charitas in infinitum in bonis, si in istis posset augeri malitia, et ita sequitur quod boni nunquam essent in termino beatitudinis, sicut nec mali in termino malitiae, quod est inconveniens.
Ad oppositum in Psalm. Superbia eorum qui te oderunt, etc. sed hoc non potest intelligi intensive, quia ita non esset aliquod malum intensive, quo non esset majus malum: ergo debet intelligi extensive, et ita semper peccant.