IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolutio hujus litterae stat in aliquot dictis. Primum, malus Angelus potest velle objectum bonum seu actum ex objecto bonum elicere. Secundum, habet potentiam receptivam actus meritorii. Tertium, habet potentiam activam partialem ejusdem actus, tamen in potestate ejus non est mereri. Quartum, non potest acquirere aliam concausam meriti, scilicet gratiam. Quintum non potest se disponere ad gratiam. Sextum, habet potentiam remotam ut opponitur actui, non proximam ad meritum. Septimum, habet potentiam logicam, id est, non repugnantiam ad meritum ab intrinseco, sed ab extrinseco seu ex compositione, impotentiam habet Logicam. Octavum, de potentia ordinata repugnat eum mereri.
De secundo dico (a) quod Angelum malum non posse habere volitionem bonam, potest intelligi de ista triplici bonitate, et de illa prima quae est ex genere, non est dubium quin habere possit et habeat multas volitiones transeuntes super objectum conveniens tali actui, puta amando se, odiendo poenam, et sic de aliis multis. Sed de aliis duobus (b) modis bonitatis, scilicet virtuosae et meritoriae, est difficultas. Et primo videndum est de bonitate meritoria: Ubi dico. quod non potest habere volitionem sic bonam, intelligendo in sensu compositionis, quia non stant simul quod sit malus, et habeat volitionem sic bonam, sicut nec album potest esse nigrum in sensu compositionis, quia tunc idem simul esset album et nigrum. Sed in sensu divisionis potest ibi negari, aut potentia logica, aut potentia realis ; si realis, aut illa quae dicit rationem principii, aut illa quae est differentia entis, quae dicit ordinem ad actum.
De potentia igitur (c) reali. videndum est quomodo non habet potentiam, quae est principium ad sic volendum. Ubi dico, quod hoc principium, aut intelligitur esse passivum, aut activum: si passivum, dico quod illud habet, quia voluntas est quoddam receptivum rectae volitionis. Quod enim de se est receptivum alicujus rectae volitionis, quamdiu idem in se manet, non est non receptivum illius ; illa autem voluntas fuit aliquando receptiva bonae volitionis,quia ante damnationem potuit meruisse et fuisse beatus.
De principio activo respectu rectae volitionis possumus loqui, aut de principio totali volitionis, aut principio partiali. Voluntas quidem respectu rectae volitionis, est principium activum partiale, sicut tactum fuit d. 17. primi, et tangetur infra d. 25. et illam habet integram secundum Dionysium, et eamdem, quam habuit in statu in nocentiae, et per consequens non est verum negare ab eo potentiam, hoc est, principium activum partiale volitionis meritoriae. Sed istud principium non est totale, quia non sufficit sola voluntas ad meritorie volendum, sed requiritur gratia tamquam principium cooperans, nec ista voluntas est partiale principium principale, vel sufficiens ad ponendum partiale principium, scilicet gratiam in esse. Quamvis enim gratia jam habita voluntas utens, sit principale agens respectu actus, tamen gratia (d) non habita, ipsa non est sufficiens ad ponendum gratiam in esse, quia gratia non potest inesse nisi a solo Deo creante, et ita Angelus non habet totale principium activum ad agendum talem actum, nec est principale partiale principium activum, in cujus potestate sit producere reliquum principium activum partiale in esse, et amovere impedimentum (e) usus sui, et sui principii ad eliciendum actum et effectum communem eorum.
Exemplum istius esset, si quis habens visum, esset in tenebris, licet tunc habeat principium partiale actus videndi, et principale principium videndi, quando concurrunt lumen, et potentia visiva: non tamen habet tunc totale principium, nec principium principale sufficiens ad ponendum illud, quod requiritur ad effectum istorum duorum principiorum partialium, nec etiam posset amovere impedimenta, et ideo licet iste habeat potentiam visivam, pro quanto habet principium diminutum respectu visionis, non tamen in potestate ejus esset videre. Ita dico, quod in potestate Angeli non est meritorie velle, quia non est in potestate ejus habere gratiam, nec per consequens uti gratia, nec etiam uti voluntate sua cum gratia ista ad actum suum eliciendum ; et omnes hae negativae sunt verae, quia non est in potestate ejus, habere formam, qua utatur, nec amovere impedimenta.
Sed hic est dubium, quia quod dictum est de principio activo, etsi verum sit comparando ad effectum principalem, qui est meritorie agere ex gratia qua meritorie velit, restat dubium de principio dispositivo, sive activo ad dispositionem respectu principalis agentis, an scilicet habens voluntatem tanquam principale principium activum, possit se disponere ad gratiam, et si hoc videtur, quod in potestate ejus sit bene velle, sicut in potestate peccatoris viatoris, non plus enim potest peccator viator malus nisi se disponere, et tunc dabitur sibi gratia a Deo, qua bene postea agit.
Utrum autem (f) viator possit habere aliquem motum attritionis ex puris naturalibus, existente influentia generali, vel requiratur aliqua operatio specialis, de hoc in quarto. Sed supposito quod sic, (g) negaret aliquis istam potentiam dispositivam ab Angelo damnato, et diceret eam convenire posse peccatori viatori.
Sed huic videtur obviare auctoritas Augustini, supra allegata de fide ad Petrum, quae magis concedit potestatem Angelo lapso, redeundi ad bonum ex puris naturalibus quam homini lapso ; ergo si homo viator potest ex naturalibus suis habere istam potentiam dispositivam, multo magis Angelus.
Secundum hoc ergo (h) quantum ad omnia membra de potentia, ut est principium, non videtur negandum ab Angelo posse meritorie velle, nisi quia non habet principium merendi totale: nec principale partiale respectu volitionis bonae; nec respectu gratiae specialis, quae requiritur ad bonam volitionem ; nec tamen eodem modo potest ipse bene velle, quo viator peccator, sicut postea dicetur. Si autem intelligatur de potentia quae est differentia entis, quae scilicet ordinatur ad actum, concedi potest de potentia remota, quae scilicet consequitur rationem potentiae activae et passivae, licet partialis secundarie et diminute: non tamen potest concedi de potentia propinqua, quia illa non exit in actum, nisi amotis omnibus impedimentis, ita quod habens eam, statim posset exire in actum, qualis non est ex illa potentia passiva sola, quam habet Angelus, nec ex illa causa partiali, quae est voluntas; deficit enim una causa partialis, quae requiritur ad agendum.
Si intelligatur de potentia Logica, quae dicit modum compositionis formatae ab intellectu, hoc modo impossibilitas potest esse in compositione vel ex repugnantia intrinseca extremorum inter se, vel ex aliquo intrinseco, quod requiritur ad hoc, quod extrema sint unita. Exemplum primi, homo est irrationalis ; exemplum secundi, si oculus esset in tenebris, et impossibile esset illud opacum causans tenebras amoveri, impossibile esset talem oculum videre, non quidem ex repugnantia intrinseca terminorum, quae est oculi ad videre, sed ex repugnantia alicujus extrinseci ad alterum extremorum, scilicet illius opaci ad videre.
Ad propositum ergo applicando, dico quod non est hic impossibilitas ex repugnantia intrinseca extremorum, imo in subjecto non est repugnantia intrinseca ad praedicatum; si qua ergo sit impossibilitas, erit ex repugnantia alicujus extrinseci ad unionem istorum extremorum ; illud extrinsecum non potest esse nisi causa, cujus actio requiritur ad hoc ut extrema uniantur ; talis causa respectu unionis gratiae ad aliquod subjectum, non est nata esse alia, nisi solus Deus: igitur erit impossibile Angelum bene velle, vel gratiam habere, quia impossibile est Deum sibi gratiam dare.
Impossibilitas autem ex parte Dei assignatur duplex, scilicet ex parte potentiae Dei absolutae, et potentiae ordinatae. Absoluta est respectu cujuslibet, quod non includit contradictionem, et patet quod sic non est impossibile Deum dare gratiam illi naturae. Cum enim illa natura sit capax gratiae, sicut tactum fuit supra in materia de potentia passiva, sequitur quod nulla sit contradictio in hoc, quod est gratiam actu informare illam naturam. Potentia ordinata Dei, sicut tactum fuit in primo lib. d. 44. est illa, quae conformis est in agendo regulis praedeterminatis a divina sapientia, vel magis a divina voluntate.
Et quantum ad creaturam rationalem beatificandam vel puniendam, sunt regulae justitiae ordinatae. Hae regulae ex Scriptura colliguntur, inter quas est illa auctoritas Ecclesiast. 11. Ubicumque ceciderit lignum, ibi erit, hoc est, in cujuscumque creaturae rationalis amore permanserit, in illo permanebit, et Isaiae : Ignis eorum non extinguetur, et vermis eorum non morietur, et Matth. 25. Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Et ex talibus regulis Scripturae concludit Augustinus 21. de Civit. Dei, cap. 23.et 24. quod certum est Deum nunquam daturum eis gratiam: secundum hoc ergo impossibile est eos bene velle, quia impossibile est Deo (de potentia dico ordinata) eis gratiam dare.