In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Angelum assumere corpus, est illud sibi unire ad operationes suas ipso explendas. Non assumit corpus elementare, quia incapax accidentium, quae experiuntur homines in assumptis, sed mixtum, ut cadaver, vel si de novo fiat, habebit imperfectam quamdam mixtionem.
In ista (a) quaestione (sicut tangunt tria argumenta) tria sunt videnda: Primo quid sit Angelum assumere corpus. Hoc quidem non est informare corpus, nec etiam hypostatice sibi unire, sed tantum esse intrinsecus motor corporis; nam tunc assumit, id est, ad se sumit, quia ad operationes proprias sibi explendas utitur illo, sicut instrumento. Nec dicitur ista assumptio fieri, quando corpus assumptum movetur motu progressivo, quia talis motus non congruit fini, propter quem assumitur tale corpus.
Secundo dico, (b) quod non assumit corpus coeleste, nec corpus elementare, in quibus appareat, quia in elementari non visibiliter appareret, nec corpus elementare est susceptivum illorum accidentium, in quibus apparet. Corpora autem mixta jam a natura generata potest assumere, sicut est cadaver mortui, vel lapis, vel aliquid tale, et quando assumit aliquod corpus, quod non videtur prius causatum vel formatum a causis naturalibus, sed quasi formari tunc, et subito completa operatione disparere, sicut fuit de Raphaele et Samuele, tunc videtur probabile quod illud sit corpus mixtum propter accidentia, quae apparent in corpore, sed non mixtum plena mixtione ; tum quia ex generatione tale mixtum non posset ita subito formari, quia non esset natum generari, nisi secundum determinatum processum naturae, qualis non est ibi, puta si appareat in corpore hominis non prius geniti per naturam, illud corpus non esset, natum vel aptum generari nisi in matrice.
Nec potest dici, quod Angelus subito inducat illam formam in materia, quia non potest naturalem formam inducere, sed tantum elementa activa et passiva potest convenienter simul adhibere, et corporibus coelestibus in situ convenienti approximare, ut inducatur forma particularis, qualis nata est talibus agentibus particularibus induci. Itaque corpus, quod ita quasi subito formatur et resolvitur, est mixtum imperfecta mixtione, qualis potest induci ab agentibus naturalibus, quasi subito facta approximatione elementorum, ita quod magis tale corpus assimilatur impressioni, quae est imperfecte mixta, et signum hujus est, quia quando disparet tale corpus, non remanet aliquid talis corporis, in quod naturaliter esset immediate resolubile corpus illud assumptum, si perfecte fuisset mixtum ; corpus enim humanum si esset pecrfecte mixtum, non esset natum redire nisi ad cadaver, sed tale imperfecte mixtum, resolvitur statim in elementa, sicut ex eis potuit satim generari, propter eorum imperfectam mixtionem.