In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum Angelus superior possit illuminare inferiorem ?
Alensis 1. p. q. 38. mem. 3. D. Thom. 1. p. q. 106. art. 4. D. Bonav. 2. d. 10. art. 2. q. 2. Richard. hic art. 1. q. 2. Capreol. ibi q. 2. art. 1. Occham 2. q. 20. Vasq. 1. p. d. 216. 217. Vide Scot. 8. Met. q. 3. Mayr. hic d. 12.q. 2. et d. 9.10. et 11. quaest 2. Durand. dist. 2. q. 3
Circa distinctionem nonam, ubi Magister tractat de ordinibus Angelorum, ubi dicit quod ad superiores Angelos pertinet inferiores illuminare, quaero primo: Utrum Angelus superior possit illuminare inferiorem? Quod non, illuminare, vel est lumen causare, vel est lumen causatum intendere ; neutrum autem potest aliquis Angelus. Primum non, quia lumen causare in alio non potest nisi per creationem: Angelus autem non potest creare, ut dicit Da mascenus libro secundo, cap. 17. Se cundum non, quia ab eodem causatur habitus, et intenditur, secundum Philosophum 2. Ethic.
Praeterea secundo, omnis mutatio est inter opposita: ergo omne illud quod illuminatur, prius fuit tenebrosum; in Angelis autem beatis non est aliqua tenebra; ergo, etc.
Praeterea tertio, Angelus superior est lumen superius respectu inferioris ; sed in corporibus, majus lumen obfuscat minus lumen, vel saltem impedit effectum suum, sicut patet, quia de die non videntur stellae in praesentia Solis: ergo a simili in proposito, Angelus superior impedit inferiorem ab operatione; ergo non perficit eum ipsum illuminando. Contra Damascenus lib. 2. cap. 17. et 18. etc.