IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
In hac littera, quae obscura satis est, habetur, etsi unus Angelus cognoscat omnes quidditates, quae sunt in intellectu alterius, suo habitu Henriciano, non tamen cognosceret singularia existentia vel revelata, quia licet cognoscat conceptum quo haec ab alio cognoscuntur, quia eodem conceptu concipiuntur, secundum eum, ac universalia, tamen non novit respectum particularem illius conceptus ad haec, et sic quod unus novit, alium latet, et per consequens debet locutione manifestari ignoranti.
Quantum ad istum articulum (a), modus cognoscendi singulare ab Angelo loquente ponitur iste Intellectus Angeli apprehendit formam per rationem universalis a suo habitu.Sed postquam suppositum habet esse in re, vel in imaginatione, statim apprehendit formam in illo, sub ratione universalis primo et per se, eadem apprehensione qua eam apprehendit, antequam fuit participata in illo, et accidit intellectui Angelico quod eam apprehendat in illo, sicut accidit essentiae rei, quod sit in illo, quod est inferius.
Primo ergo et per se, cognoscit in singulari formam sub ratione universalis, id est, sub ratione indeterminata et confusa et indesignata. Sed quia ipsa eadem forma, ut est in ipsa re, determinata est et designata, intellectus secundario intelligit hanc designationem, et est eadem cognitio universalis et singularis, addito solo respectu et negatione, quia intelligitur, ut in hoc designata: non enim differunt ex parte rei cognitae, neque ex parte actus cognoscendi, sed solummodo in modo cognoscendi indesignate et designate, quorum unum super aliud non apponit nisi rationem negationis, ut dictum est.
Et ex hoc apparet, (b) quomodo intellectus Angelicus, quasi secundum lineam protensam intelligit singulare. Primo quidem, essentia in habitu movet, non sub ratione objecti, sed sub ratione alicujus inhaerentis: terminat autem actum cognoscendi sub ratione cogniti, et non alicujus inhaerentis; et ita ab objecto in habitum, non est circumflexio proprie, sed quasi linea protensa a puncto in punctum ; deinde ab objecto in universali cognito, procedit intellectus ad universale in supposito sub ratione universalis, et tandem ab eodem cognito in supposito sub ratione universalis, procedit ad cognoscendum idem sub ratione singularis, ita quod est quasi linea recta ab objecto in habitum quasi a primo puncto ad singulare, quasi ad ultimum punctum, per duo puncta media.
Et ex hoc etiam (c) apparet secundum, quomodo scilicet potest Angelum aliquem latere intellectio hujus Angeli de singulari. Nam secundum istam positionem, eadem apprehensione antiqua, qua apprehendebat prius quidditatem sibi objectam, in habitu absolute, comprehendit eam modo in quocumque fuerit, sive existens, sive revelata, quia in nullo potest eum latere, sed solum prius conceptum, modo concipit sub novo respectu.
Exemplum, (d) si in omnibus esset unus intellectus numero, a cujuscumque phantasmate abstraheret universale, postquam semel haberet abstractum illud, et in illo a quo abstraxit illud, intellexerit, si stante illo intellectu, in alio incipit illud intelligere, non novo intellectu, novum universale perciperet: sed solum antiquum, quod prius perceperat sub antiquo respectu, modo perciperet sub novo respectu, ut in hoc phantasmate; sic est de intellectu Angelico, quod non innovando aliquid sub conceptu universali, sed renovando conceptum, multoties concipiendo universale in diversis particularibus, concipitur hoc singulare et illud; et quia iste videt singulare, quod prius non vidit, sine omni innovatione conceptus, ideo licet alius videat in isto formas universales, quae sunt rationes cognoscendi particularia, per illas tamen non videt particularia, quae ille videt, sive existentia, sive revelata, aut saltem si existentia posset videre per habitum suum, et per universalia relucentia in illo, non tamen revelata, nec etiam posset videre, quod ille videt singularia illa, quia videt ea sine omni innovatione conceptus.
Breviter igitur (e) quantum ad istum articulum, ideo ponitur singulare intelligi ab illo, et latere alium, quia licet intellectio hujus, et universale quod est ratio intelligendi huic, pateat illi, non tamen patet ei conceptus hujus, ut est de illo singulari, quia per hoc quod iste utitur forma universali ad concipiendum singulare, nihil innovatur in intellectu istius, et si singulare non sit existens, non potest alius videre etiam ipsum cognitum per habitum suum, nec per habitum alterius. Si autem sit existens, et possit illud videre per habitum suum proprium, non tamen potest videre actus illius propter singulare cognitum vel non cognitum, et ideo vel est necessaria locutio, propter singulare cognitum, quodlatet, sicut quando est singulare revelatum, non existens, vel propter ipsum actum cognoscendi, latentem alium Angelum, et hoc, sive de singulari revelato, sive naturaliter cognito.