In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sicut nos non possumus notificare singulare determinatum, nisi per vagum cum proprietatibus vel accidentibus, ut dicendo : Petrus est vir procerus, rufus, crispus, etc. ita (inquit Henricus) Angelus non potest notificare singulare signatum alteri, nisi formando in se conceptum singularis vagi, et per hoc loquitur, et alius intuens ejus conceptum, quasi in libro, audit. Cum Henrico conveniunt Major hic quaest, ult. Hervaeus. dist. 11. quaest 1. et videtur D. Thom. 1. p. q. 107. a. i.
De tertio dicitur (f) quod sicut signata singularia a nobis cognita, nos alteri loquendo, exprimere non possumus, nisi exprimendo singularia vaga, cum quibuscumque proprietatibus et accidentibus designantur ; sic nec potest unus Angelus, sub eadem signatione, sub qua ei revelatum est, alteri loquendo manifestare, sed format alteri conceptum novum realiter alium, de singulari vago, quem quidem conceptum alius intellectus Angelicus videt in intellectu ipsius Angeli, quasi legens in libro, quo immutatur intellectus Angeli videntis, ad percipiendum illud, non tamen ut est aliquid in se, sed ut est aliquid latens, sicut est in sermone nostro. Unde et Angelus format similem conceptum vagum in suo intellectu, de illo particulari, sub ratione universalis, et per hoc ille dicitur audire, quia in Angelo videre et audire non differunt ; et quia ille secundus conceptus non ordinatur, nisi ad videndum conceptum occultum mentis, ideo non dicitur proprie intelligere, sed loqui, licet intelligere in se sit quoddam loqui.