In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ponuntur quatuor modi illuminandi, et secundum Henricum unus Angelus tribus modis ex eis illuminat alium.
De quarto articulo dicitur, quod potest quadrupliciter intelligi Angelum superiorem illuminare inferiorem, videlicet, lumen infundendo, vel luminosum offerendo, vel obstaculum amovendo, vel aliquid faciendo, quo facto, causetur lumen in receptivo. Primo modo, Sol illuminat medium. Secundo modo, deferens candelam illuminat domum de nocte.Tertio modo, aperiens fenestram de die. Quarto modo, sanans oculum, qui prius infirmus, non erat capax luminis, et modo est capax, dicitur illuminare oculum.
Primo modo dicitur, quod solus Deus illuminat, et hoc sive causando lumen naturale, sive imprimendo lumen supernaturale creatum gratiae, vel gloriae, vel increatum, sive dicat rationem videndi, sive objectum visum: et hoc vel transitorie, sicut in raptis, vel permanenter, sicut in beatis. Secundo modo, unus Angelus illuminat alium, de vero perfectivo intellectus, loquendo ei modo praedicto. Tertio modo etiam illuminat, sicut probatur per Augustinum super illud Psalm. Da mihi intellectum: Potest, inquit, Angelus agere aliquid in mentem hominis, ut sit capax Dei, quemadmodum quisque dicitur illuminare domum, qui fenestram aperit. Quarto etiam modo, potest Angelus illuminare, et probatur per Augustinum ibidem : Deus, inquit, Angelum talem fecit, ut operari tale aliquid possit, unde ad capiendum lumen Dei, mens juvaretur humana.
Et hoc etiam probatur per rationem, quia omnia sunt ordinata, et ad invicem connexa, secundum
Philosophum, duodecimo Metaph. et Dionysium de Divin. Nomin. et attenditur iste ordo, non tantum secundum essentias, sed etiam secundum operationes. Et ex hoc arguitur, Angelus inferior, per naturalem influentiam Angeli superioris in ipsum, reducibilis est in statum suae ultimatae perfectionis naturalis: ultima autem perfectio ejus, est opus ultimum, sive in opere ultimo: ultimum autem, et perfectissimum opus Angeli, est intelligere aliquid, ut opus divinum supra communem cursum intelligendi, lumine intellectus naturalis: ergo per influentiam superioris Angeli, reducitur inferior de potentia ad actum: ergo aliquid facit in eo, ut quo, respectu talis cognitionis, illuminetur.