IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententiam Henrici quoad secundum articulum positam num. 6. et 7. refutat tribus rationibus satis claris.
Contra secundum articulum (g) arguitur sic : Ipsemet improbat speciem in beatitudine, per hoc quod unus beatus videret eam naturaliter in intellectu alterius beati, et per consequens videret naturaliter objectum illud, quod repraesentat illa species ; ita arguitur in proposito: Si habitus est ratio naturaliter cognoscendi singularia, cum unus Angelus videat eum naturaliter in alio, non poterit eum latere objectum, quod per istum habitum cognoscit ille Angelus.
Praeterea, (h) quando duo intelligibilia comparantur ad eumdem intellectum, non alligatum virtuti phantasticae, magis actuale et perfectius, non excedens facultatem naturalem illius naturae, magis est intelligibile ab illo intellectu. Sed per eum, conceptus vagus formatus in intellectu Angeli loquentis, est intelligibilis ab Angelo alio, virtute naturali: ergo multo magis ille conceptus determinatus, quem exprimit ille conceptus vagus , quia ille determinatus est perfectior et magis intelligibilis, et intellectus cujuscumque Angeli habet conceptum creatum quemlibet pro intelligibili non excedente suam virtutem, nec alligatus est virtuti phantasticae, ut patet: ergo, etc.
Praeterea tertio, (i) aut est unus actus intelligendi omnium singularium, aut alius et alius. Si idem, et ille est naturaliter omnium: ipse est enim eorum inquantum praecedit actum voluntatis ipsius intelligentis, quia per actionem intelligendi praecedentem omnem imperatam intellectionem et volitionem: ergo non potest ille actus esse unius singularis, quin sit alterius singularis, sicut nec aliqua causa naturalis potest quantum est de se, esse unius effectus ad quem ordinatur naturaliter, et non alterius, et si una actione est omnium effectuum in universali, necessario est omnium simul
Si ergo iste actus non potest esse simul omnium, non potest inquantum naturalis, esse unus et idem omnium, quia tunc inquantum talis posset esse simul omnium. Si est alius et alius, ergo unus videns istum et illum actum esse alium et alium in intellectu Angeli, potest distincte videre, cujus objecti est iste actus, et cujus ille, et sic non latebit eum, quod singulare considerat iste propter identitatem actus, in isto non variati, esset enim alius et alius.