In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Eamdem sententiam Henriei quoad tertium articulum positam n. 8. refutat duabus rationibus.
Contra tertium (k) articulum, primo sequitur, quod in intellectu Angeli loquentis sunt conceptus ; duo de eodem, unus vagus signans, et alius signatus determinatus, tunc enim est determinatus signatus, quando est ratio gignendi illum vagum signantem.
Praeterea, superfluum videtur ponere illum conceptum vagum ; nos enim exprimimus singulare determinatum nobis notum, per singulare vagum, quia scimus nos posse causare conceptum distinctum in intellectu illius cui loquimur, et scimus ei notas esse conditiones universales particularis vagi. Sed si possemus facere conceptum distinctum de illo de quo loqueremur, non exprimeremus singulare determinatum nobis notum, per vagum particulare: ergo cum Angelus possit immediate facere conceptum distinctum singularis sibi distincte noti, in intellectu alterius, ut patebit solvendo, frustra ponit conceptum vagum indeterminatum.