IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Occasione instantiae allatae contra se, explicat Doctor quando actio in medium praecedit actionem in terminum, resolvitque id contingere tantum quando medium est ejusdem rationis cum termino, scilicet quando agens habet duas formas, quarum altera supponit actionem alterius, alias agens agit in distans. Probat primo, quia si Deus non esset immensus, adhuc ageret ubi non esset, de quo 1. d. 37. Secundo, Sol generat mineram in terra per suam substantiam, nec refert quod per sua accidentia calefaciat vel illuminet medium. Tertio, generans tantum tangit superficiem, tamen generat corpus ; de hoc Scot. optime 7. Phys. quaest. 3. ubi Aretinus.
Ad ista excludenda (a), primo ostendo quod Angelus etiam ditans potest causare conceptum in Angelo distante ; nam si non esset prioritas naturae actionis in medium, ad actionem in termino, actio in terminum non dependeret ab actione in medium. Patet ex ratione prioritatis naturalis, quia causa sufficiens duorum, quorum neutrum est prius naturaliter alio, potest utrumque sine altero causare; sed in proposito non est talis prioritas, ergo potest Angelus agere in terminum distantem, nihil agendo in medium. Probatio minoris, actio in medium non praecedit naturaliter actionem in terminum, nisi duplici de causa; aut quia est ejusdem rationis medium et terminus, et tunc prius naturaliter recipitur in medio (sicut passum propinquius naturaliter prius patitur quam passum remotius ); aut si est alterius rationis, agens habet duas formas activas, quarum una est prior naturaliter reliqua, et secundum illam formam, quae est prior activa, natum est agere in medium, et secundum aliam in terminum. Exemplum primi est, ut quando Sol illuminat partes medii. Exemplum secundi, ut quando Sol generat mineram in visceribus terrae, vel vermem in terra, et illuminat medium interpositum ; ergo exclusa utraque harum causarum, scilicet quod nec medium sit receptivum ejusdem actionis cum termino, nec agens habet aliam formam activam realiter vel virtualiter, per quam sit natum agere in medium, actione alterius rationis ab actione in terminum, nullo modo praecedit actio in medium actionem naturalem in terminum, et ita est in proposito. Medium enim corporale, quod est inter Angelos distantes, neque est natum recipere actionem ejusdem rationis cum Angelo distante audiente: nec aliam alterius rationis, priorem illa, quia Angelus loquens nec habet formam virtualiter, nec formaliter activam actionis prioris ad illam, quae est locutio.
Confirmatur (b) istud ultimum tripliciter. Primo, ponendo unum impossibile, scilicet quod Deus non esset ubique secundum essentiam, esset tamen omnipotens, secundum superius dicta, distinct. 37. primi lib. et tunc posset immediate aliquid causare alicubi, ubi tamen non esset praesens per essentiam, nec tamen ageret in medium, actione ejusdem rationis, nec alterius, quia causatum esset immediate ab eo.
Secundo, si non admittatur ista positio impossibilis, remota impossibili positione, satis habebitur propositum, quia Sol immediate causat vermem vel aliam substantiam generabilem et corruptibilem, et tamen actione illius rationis, scilicet generationis, non agit in medium, nec actione alterius rationis, nisi quia Sol habet aliam formam activam, scilicet qualitatem, per quam natus est agere prius aliquo modo, quam per suam formam substantialem, sicut alteratio praecedit generationem.
Praeterea tertio (c), si hoc non concedatur, patet quod omne corpus generans generat corpus naturale, non tantum superficiem, et tamen non est immediate praesens, nisi secundum superficiem, et in superficie ipsius geniti agit: ergo generans ubi non est, nec per essentiam, nec per contactum Mathematicum praesens, agit: est tamen ibi per contactum virtualem, et hoc sufficit ad agendum, sicut si esset praesens per essentialem vel Mathematice, et quod agat prius in medium inter ipsum et illud cui est sic praesens, non requiritur absolute ad hoc quod agat in illud, hoc est, quia medium est capax actionis ejusdem rationis cum termino.
Post haec tria, aptius (d) exemplum ad propositum est de actu cognoscendi,quia cognitio intuitiva visus non est ejusdem rationis in medio, cum illa quae est in organo, et si actio alterius rationis fiat in medio, quam in organo, visus tamen accidit visioni, inquantum est effectus visibilis, per hoc quod visibile est natum gignere et speciem et visionem, sicut duos effectus ordinatos. Hic igitur receptivum remotum recipit aliquid, cui nihil ejusdem rationis recipitur in medio, sed receptum alterius rationis recipitur in medio, et hoc accidit, quia receptum in medio non est causa recepti in termino, sed est sicut effectusprior illo, comparando illa ad eamdem causam.
Per hoc patet (e) ad instantiam, de secundo de Anima, quod non vide retur aliquid nisi esset medium, non quod de per se ratione coloris visibilis, sit aliquid causare in medio ad hoc quod videatur. Sed quia species visibilis et visio sunt effectus ordinati ejusdem objecti, ut coloris, ita quod species prius nata est gigni quam visio, sicut actus primus quam actus secundus, et prius est species in medio vel organo propinquiori, quam in medio vel organo distantiori: sicut et universaliter, forma ejusdem rationis prius causatur in propinquiori, quam in remotiori.
Et per idem patet ad illud 7. Physicorum. Agens enim est immediatum passo proximo, et hoc immediatione correspondente tactui Mathematico, quando medium est receptivum actionis ejusdem rationis vel alterius rationis, preseetu cujus agens habet formam ; vel immediatione correspondente tactui virtuali, quia ita est agens praesens distanti Mathematice, ad effectum causandum in eo, sicut si esset praesens sibi secundum essentiam suam ; et hoc modo esse praesens per potentiam suam, est sic, non quod potentia sua sit ibi, sed quod potentia sua possit causare ibi effectum, ac si esset ibi, licet nec ipsum nec potentia sua sit ibi.
Sed contra hoc objicitur, (f) quia tunc distantia localis non impediet locutionem Angeli. Si enim Angelus distans, immediate causaret illuminationem in alio distante, nihil causando in medio, illud medium erit in actione sua sibi tanquam esset indistans, perinde enim est quantum ad actionem ejus, ac si essent immediati; ergo ita est, quod localis distantia non impediet locutionem. Responsionem quaere. Respondeo, inter agens et patiens potest esse medium Mathematicum tripliciter, quaere.
Potest responderi, sicut respondet Doctor in Reportatis, quod nimia distantia impedit Angeli locutionem, ideo debet esse moderata distantia, sed quanta determinate ? Dico quod Deus novit.
Secundo principaliter (g) ad solutionem arguo sic : Angelus inferior cognoscit se intuitive per essentiam, ut patet supra dist. 3. ergo et superior cognoscit illum inferiorem per essentiam suam intuitive. Probatio consequentiae, quia omne objectum cognoscibile ab inferiori, potest esse cognoscibile a superiori, aeque perfecte vel perfectius. Nulla autem cognitio abstractiva alicujus objecti, perfectior est cognitione intuitiva, quia cognitio abstractiva per speciem, potest esse de re non existente in se praesentialiter, et ita non perfectissime cognoscitur nec attingitur: non autem oportet Angelos esse immediatos sibi localiter, ad hoc ut superior intelligat inferiorem intuitive, ergo dato quod distent localiter, superior intuitive cognoscit inferiorem. Sed ista cognitio non est per aliquam speciem, vel habitum, qui possit esse re non existente ; ergo a simili, si in illo Angelo ponatur aliquid actu intelligibile, natum gignere aliquam cognitionem, licet intuitivam, in quolibet intellectu passivo et receptivo, potest illud actu intelligibile gignere suam notitiam: sed intellectus Angeli distantis est receptivus talis notitiae: ergo illud intelligibile actu in intellectu Angeli existens, potest causare in intellectu Angeli distantis notitiam actualem sui.
CONMENTARIUS.
(a) Ad ista excludenda. Hic Doctor in ista littera intendit probare, quod Angelus vere possit loqui alteri Angelo, etiam distanti, causando in eo aliquam intellectionem. Expono tamen istam litteram propter juniores, quamvis in se sit satis facilis. Cum dicit : Si non esset prioritas naturoe actionis in medium ad actionem in termino, actio in terminum non dependeret ab actione in medium, patet per exemplum : si ponatur ignis distans a ligno per spatium decem cubitorum, ille ignis non posset immediate calefacere illud lignum,
nisi prius calefaciat partem propinquam medii, puta aeris, quae calefacta calefacit aliam, et si illa calefacta sit tantae virtutis, quanta est prima pars calefacta, ita perfecte calefacit aliam partem, et sic de aliis, ut patet a Doctore in secundo, d. 2. q. 12. resp. ad 2. arg. principale, et sic patet quomodo ignis non potest immediate calefacere lignum, quia necessario et prius natura calefacit medium, ut sic, calefactio ligni ut posterius natura dependet necessario a calefactione medii, ut priore natura ; si ergo calefactio ligni non esset posterior natura calefactione medii, tunc ignis aeque immediate posset calefacere lignum, sicut et ipsum medium, quia causa sufficiens duorum effectuum, quorum neutrum est. prius altero, potest utrumque sine altero causare. Sed in proposito non est talis prioritas, scilicet, quod intellectio Angeli causata ab alio Angelo dependeat, ut posterior natura ab alia intelleetione prius causata et recepta in medio ; et quod sic non dependeat probat ibi: Actio in medium non proecedit naturaliter actionem in terminum, nisi duplici de causa, aut quia est ejusdem rationis medium, et terminus, ut cum aer bicubitalis calefit, extrema pars illius aeris non immediate calefit, sed posterius natura calefit, quia prius naturaliter pars propinqua igni calefit: quia ergo terminus et medium sunt ejusdem rationis, terminus aeris non potest calefieri, nisi prius medium inter ipsum et agens calefiat. Similiter lignum est ejusdem rationis cum aere, et hoc in ratione receptivi,quia ita aer est receptivus caloris sicut et lignum, et ideo ignis non potest immediate calefacere lignum inter quod et ipsum ignem cadit aer, nisi prius calefaciat aerem. Sequitur : Aut si est alterius rationis, scilicet ipsum medium a termino, ita quod terminus in ratione receptivi sit alterius rationis a medio receptivo, sicut patet de materia prima, quae est immediate receptiva formae substantialis, et de medio inter ipsam et agens, puta aliquod quantum, quod tantum est receptivum accidentis, puta caloris, etc. tunc agens habet duas formas activas, quarum una est prior naturaliter reliqua, et secundum illam formam, quae est prior activa natum est agere in medium, et secundum aliam in terminum, ut patet de igne corrumpente lignum frigidum ; prius .enim secundum formam caloris disponit lignum, et posterius secundum suam formam substantialem inducit formam substantialem ignis in materiam ligni. Dat etiam Doctor alia exempla de medio quod est ejusdem rationis cum termino, ut cum Sol illuminat paries medii, quia pars posterior non potest immediate illuminari, nisi pars propinquior prius natura illuminetur. Et exemplum quando medium est alterius rationis a termino, est quando Sol generat mineram in visceribus terroe, vel vermem in terra, et illuminat medium interpositum. Nam secundum formam suam substantialem, generat mineram in visceribus terrae, ita quod substantia Solis est ratio generandi, et secundum aliam formam, puta lucem illuminat medium, et sic generatio vermis est posterior illuminatione medii, quia Sol non posset generare vermem, nisi medio prius illuminato. Et si dicatur, quod substantia Solis est ratio formalis generandi vermem, et illuminandi medium, dico quod quamvis hoc non sit forte verum, adhuc substantia Solis erit ratio generandi prius unum quam aliud, tamen quidquid sit, de hoc alias. Sequitur:
Exclusa utraque earum causarum, scilicet quod nec medium sit receptivum ejusdem rationis cum termino, nec
agens habeat aliam formam activam realiter vel virtualiter (dicit virtualiter propter substantiam aliquam, quae potest esse ratio formalis producendi plura alterius rationis, sic tamen quod sit ratio formalis prius producendi unum quam aliud) per quam, etc. Medium enim corporale, quod est inter Angelos distantes, neque est natum recipere actionem ejusdem rationis cum Angelo distante audiente, ut patet, quia Angelum audire est recipere intellectionem de objecto revelato ab Angelo loquente, quae intellectio in nullo corpore immediate recipi potest, nec similiter aliam alterius rationis priorem illa, quia Angelus loquens nec habet formam virtualiter, nec formaliter activam actionis prioris ad illam, quae est locutio, id est, quod talis operatio, sive causatio novae intellectionis in alio Angelo non necessario praesupponit causationem alicujus alterius rationis. Patet, quia cum Angelus habeat objectum praesens in se, vel in specie intelligibili, vel aliquo alio modo, sicut immediate potest causare notitiam illius objecti in se, ita et in quolibet intellectu potest similem causare, qui sit ejusdem rationis, et sic poterit causare illam in intellectu Angeli distantis.
(b) Confirmatur istud ultimum tripliciter, scilicet quod Angelus loquens possit causare novam intellectionem de aliquo objecto sibi revelato in intellectu alterius Angeli distantis. Et primo probat ponendo unum impossibile, scilicet quod Deus non esset ubique secundum essentiam, esset tamen omnipotens, sicut dictum est in primo, dist. 37. et tunc posset immediate causare.
(c) Proelerea tertio. Hic Doctor adducit aliud exemplum, quo manifeste probat, quod non est necesse virtutem activam esse praesentem passo, nec per essentiam, nec per contactum corporalem, et sic si virtus corporalis potest sic agere indistans, multo fortius virtus Angelica poterit causare intellectionem objecti in intellectu alterius Angeli distantis. Et quod virtus corporalis sic possit, patet, quia corpus generans, puta ignis, generat corpus naturale, scilicet compositum ex materia et forma, quod est subjectum superficiei, et tamen non est immediate praesens receptivo formae substantialis, nisi tantum secundum superficiem, ut cum ignis agit in ligno, tam ignis quam lignum sunt simul tantum quoad superficiem, vel se tangunt tantum quoad superficiem, et quod agat prius in medium inter ipsum et illud qui est sic praesens, non requiritur absolute ad hoc quod agat in illud, sed hoc est, quia medium est capax actionis ejusdem rationis cum termino, ut patet de aere calefacto, nam calefactio quae est terminus calefactionis activae, est simpliciter ejusdem rationis cum calefactione recepta in aliis partibus aeris.
(d) Post hoec tria aptius exemplum ad propositum est de actu cognoscendi, quia cognitio intuitiva visus, quae est actio immanens, non est ejusdem rationis in medio cum illa quoe est in organo. Patet, quia actio, quae recipitur in medio est tantum species ipsius visibilis, receptum autem in organo tanquam in receptivo remoto est visio, et licet prius causetur species visibilis in medio, quam causetur visio in organo, hoc est, quia visibile natum est gignere et speciem et visionem sicut duos effectus ordinatos, nec receptum in medio est causa recepti in termimino, id est, sicut effectus prior illo comparando illam ad eamdem causam. Et quod dicit de organo, quod est receptivum remotum, patet, quia potentia visiva, quae est quid constitutum ex anima et tali organo sic mixto, ut patet in primo, dist. 3. quoest 6. est immediatum receptivum visionis, organum vero remotum receptivum, sicut etiam dicimus in nobis, quod intellectio immediate recipitur in intellectu, et remote in ipso operante. Quod etiam dicit, quod species sensibilis in medio non est causa visionis receptae in organo, hoc forte dicit, quia sensibile extra est causa utriusque. Si tamen teneatur, quod adhuc species sensibilis sit causa visionis, ut etiam videtur tenere Doctor in primo, dist. 3. quoest 4. debet intelligi de specie existente in organo, quae una cum sensitiva integrant visionem ; illa tamen visio, absente visibili, esset valde imperfecta, ut tenet Doctor ubi supra. Melius est igitur dicere, quod tam visio quam species sensibilis immediate causetur a visibili, differenter tamen, quia visio tantum partialiter causatur a visibili, ut videtur tenere Doctor in primo, dist. 3. quoest species autem sensibilis immediate causatur a sensibili potentia, sensitiva non concurrente, ut Doctor videtur tenere in quodlib. quoest. 15.
(e) Per hoc patet ad instantiam de secundo de Anima. Hic Doctor solvit instantias prius factas, exponendo prius auctoritates Philosophi, dicens ad primam, quod non est de ratione visibili adhuc ut causet aliquid in termino, quod aliquid causet in medio ejusdem rationis vel alterius rationis cum causato in termino, sed quia species sensibilis est effectus prior visione, quae prius recipitur in medio quam recipiatur in organo, ideo ponitur prius causari in medio ipsa species quam in organo.
(f) Sed contra hoc objicitur. Hic Doctor facit unam instantiam contra illud quod dixit prius, scilicet quod distantia localis non impediat locutionem, quia si sic, tunc sequeretur quod unus Angelus posset loqui alteri Angelo quantumcumque distanti, quod non videtur.
Respondet Doctor in Reportatis, quod nimia distantia impedit Angeli locutionem sed in quanta distantia determinate loqui possit via naturali, nescitur, sicut etiam supra patuit dist. 2. quoest 5. de loco Angeli, videlicet quantum locum simul occupare possit.
(g) Secundo principaliter ad solutionem arguo sic. Haec est secunda ratio, quam facit Doctor probando, quod unus Angelus possit intellectualiter loqui alteri Angelo ; et in ista ratione praesupponit unum supra declaratum, dist. 3. quoest 9. quomodo Angelus cognoscit se per essentiam, id est, quod essentia sua est ratio 1 formalis causandi cognitionem intuitivam in ratione objecti intelligibilis, ut ibi exposui. Ex hoc infert propositum, quia si Angelus inferior possit cognoscere se intuitive per essentiam suam, a fortiori Angelus superior cognoscere poterit illum inferiorem intuitive per essentiam illius inferioris, cum superior sit majoris virtutis ; et patet, quia omne objectum intuitive cognoscibile ab inferiori, est etiam intuitive cognoscibile a superiori, cum ergo Angelus inferior possit causare cognitionem suam intuitivam in se per essentiam suam, sequitur quod idem poterit causare in quemcumque intellectum ejusdem intellectionis receptivum, dato quod Angelus inferior distet a superiori, et tamen non est necesse, quod illa cognitio recipiatur in medio.