IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Angelus non potest causare spectem vel intellectionem in intellectu nostro, ut totalis causa, quia est determinatum passum ad phantasma, sive hoc ait ob peccatum sive ex natura potentiarum, de quo 1. d. 3. q. 3. n. 25.
Ad quaestionem ergo respondeo primo, quid non possit Angelus effective causare in intellectu hominis custoditi. Secundo, quid possit.
De primo dico, quod nullam intellectionem actualem, nec speciem intelligibilem potest Angelus causare in intellectu nostro, ut totalis causa. Ratio autem non est ex aliqua impotentia ex parte Angeli, quia sufficienter est in actu primo, et potest causare in alio Angelo actum secundum. Sed ratio est ex intellectu (g) nostro, qui pro statu isto est passivum determinatum, ad determinatum activum, ut ad phantasmata et intellectum agentem, et ideo impeditur, ne possit recipere immediate immutationem ab aliquo actu intelligibili sine phantasmate, quia phantasmata se habent pro statu isto ad intellectum nostrum, sicut sensibilia ad sensum, quoad hoc, scilicet ut sicut sensus non immutatur primo, nisi a sensibili extra, sic nec intellectus noster prima immutatione immutatur nisi a phantasmate. Unde autem hoc sit, tactum est dist. 3. primi, scilicet ex ordine potentiarum, qui ordo non est mere ex natura hominis, unde homo, quia tunc non esset alius ordo in beatitudine ; vel igitur ex culpa, vel ex isto statu propter aliquid pertinens ad culpam, cujus causa quaeratur. L Ex hoc sequitur quoddam corollarium, scilicet quod Angelus non potest aliquem intellectum rapere ad intellectualem visionem, et quod omnis raptus factus virtute diaboli, est praecise ad aliquid intense imaginandum, quia intensa imaginatio facit animum ita distractum ab omni alia cogitatione cujuscumque actualis intellectionis, quod videtur ipsum intellectualiter videres et concomitatur forte illam intensam imaginationem alicujus rei, intellectio illius imaginabilis, sed nulla est ibi intellectio alicujus mere intelligibilis, non imaginabilis. Ita etiam omnis raptus, ad quem potest homo seipsum disponere in hac vita, per consuetudinem, non est ad aliquam visionem mere intellectualem, sed solum imaginariam et intellectionem concomitantem illam imaginariam, licet forte talis quietatio in homine ab omnibus extrinsecis, per talem visionem quandoque disponat, ut Deus animum sic tranquillum rapiat ad visionem intellectualem.