IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(g) Sed ratio est ex intellectu nostro, qui, etc. Sic tamen intelligendo, quod a phantasmate, ut a partiali causa, causatur species intelligibilis, et ab intellectu agente ut ab alia causa partiali, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 8. Sed ut intellectus possibilis comparatur ad actualem intellectionem, nihil recipit phantasmate, sed tantum ab intellectu et a specie intelligibili, et sic phantasma pro statu isto tantum debet intelligi concurrere respectu speciei intelligibilis, et sic intellectus prima immutatione immutatur a phantasmate, quae prima immutatio est ad speciem intelligibilem, sicut dicit Aristoteles 3. de Anim. text. com. 39. ubi sic habetur in translatione Arabica: Qui nihil sentit, nihil addiscit, et nihil intelligit, si igitur viderit, necessario videt imagines aliquas, imagines enim similes sunt sensibilibus, sed sine materia. Haec ibi, et ibi Commentator : Intellectus quiescit in nobis, cum viderit aliquid, et intellexerit ipse, non intelliget ipsum, nisi conjunctum cum sua imagine;imagines enim sunt aliqua sensibilia intellectui, et sunt ei loco sensibilium apud absentiam sensibilium, sed
sunt sensibilia, non materialia. Haec ille, et sic patet quomodo intellectus pro statu isto nihil intelligit, nisi prius motus fuerit ab aliquo phantasmate, recipiendo speciem intelligibilem specialiter ab illo. Sed quare non intelligit immediate aliquid sensibile, patuit supra in primo, dist. 3. q. 3. ex ordine potentiarum, etc.
Circa praedicta occurrit difficultas ibi: quod Angelus est sufficienter in actu primo ad causandum actum secundum. Hic videtur Doctor dicere, quod Angelus quantum est ex parte sua potest esse causa totalis intellectionis causando ipsam in anima nostra; si hoc absolute intelligatur, in pluribus locis contradicit sibi, quia in primo, dist. 3. q. 7. probat, quod ex objecto et intellectu causatur notitia. Hoc idem 15. q. quodlib. et in secundo, expresse dist. 3. q. 10. ubi dicit quod causans cognitionem alicujus objecti continet illud virtualiter. Iterum in dist. 9. expresse dicit, quod. intellectus Angeli una cum specie intelligibili objecti de quo loquitur, causat cognitionem illius objecti in audiente.
Sic igitur debet intelligi, quod sicut Angelus potest causare cognitionem sui in se, ut totalis causa, ita potest causare in alio intellectu sibi proportionato ; et similiter sicut potest causare cognitionem alterius objecti a se virtualiter contenti secundum totam suam entitatem recipiendo illam in se, ita potest causare in intellectu alterius disposito et proportionato. Ubi autem Angelus non continet virtualiter objectum secundum suam entitatem, non potest esse causa totalis cognitionis illius, nec respectu sui intellectus, nec respectu alterius. Non intendit ergo Doctor absolute, quod intellectus Angeli possit esse causa totalis respectu cognitionis causandae in intellectu humano.