IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De distinctione operum sex dierum. Haec de Angelicae naturae conditione dicta sufficiant. Nunc superest de aliarum quoque rerum creatione, ac praecipue de operum sex dierum distinctione, nonnulla in medium proferre. Cum Deus in sapientia sua Angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supradicta Scriptura Genesis, quae dicit : In principio Deum creasse caelum, id est, Angelos, et terram, scilicet materiam quatuor elementorum adhuc confusam et informem, quae a Graecis dicta est chaos; et hoc fuit ante omnem diem. Deinde elementa distinxit Deus, et species proprias atque distinctas singulis rebus secundum genus suum dedit, quae non simul, ut quibusdam sanctorum Patrum placuit, sed per intervalla temporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est, formavit.
Quod sancti tractatores videntur super hoc quasi adversa tradidisse, aliis dicentibus omnia simul facta in materia et forma, aliis per intervalla temporum.
Quidam namque Sanctorum Patrum, qui verba Dei atque arcana excellenter scrutati sunt, super hoc quasi adversa scripsisse videntur. Alii quidem tradiderunt, omnia simul in materia et forma fuisse creata: quod Augustinus sensisse videtur. Alii vero hoc magis probaverunt atque asseruerunt, ut primum materia rudis atque informis, quatuor elementorum conmmixtionem atque confusionem tenens, creata sit: postmodum vero per intervalla sex dierum ex illa materia rerum corporalium genera sint formata secundum species proprias. Quam sententiam Gregorius, Hieronymus, Beda aliique plures commendant ac praeferunt, quae etiam Scripturae Genesis, unde prima hujus rei cognitio ad nos manavit, magis congruere videtur.
Quomodo per intervalla temporis res corporales conditae sint.
Secundum hanc itaque traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque rerum inspiciamus, sicut supra memoratum est : In principio creavit Deus caelum, id est, Angelicam naturam, sed adhuc informem, ut quibusdam placet, et terram, id est, illam confusam materiam quatuor elementorum, quam nomine terrae, ut ait Augustinus contra Manichaeos, ideo appellavit Moyses, " quia terra inter omnia elementa minus est speciosa: et illa inanis erat et incomposita propter omnium elementorum commixtionem. Eamdem etiam vocat abyssum dicens: Et tenebrae erant super faciem abyssi, etc. quia confusa erat et commixta, specie distincta carens. Eadem etiam materia informis dicta est aqua super quam ferebatur spiritus Domini, sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis ; quia subjacebat bonae voluntati Creatoris, quod formandum perficiendumque inchoaverat, qui sicut Dominus et Conditor praeerat fluitanti et confusae materiae, ut distingueret per species varias,quando vellet et sicut vellet. Haec ideo dicta est aqua, quia omnia, quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbae, et similia, ab humore incipiunt formari, atque nutriri. His omnibus vocabulis vocata est illa informis materia, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus, et non uno tantum ; nam si uno tantum significaretur vocabulo, hoc esse putaretur, quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere." Sub his ergo nominibus significata est materia illa confusa et informis, quae nulla specie cerni ac tractari poterat, id est, nominibus visibilium rerum, quae inde futurae erant, propter infirmitatem parvulorum, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Et tunc erant tenebroe, id est, lucis absentia. " Non enim tenebroe aliquid sunt, sed ipsa lucis , absentia;sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur: et nuditas non aliqua res est, sed in corpore, ubi tegumentum non est, nuditas dicitur: sicut et inanitas non est aliquid, sed inanis dicitur locus esse, ubi non est corpus, et inanitas est absentia corporis."
Quo sensu tenebrae dicantur non esse aliquid, et quo dicantur esse aliquid.
Attende, quia hIc Augustinus tenebras dicit non esse aliquid, cum alibi tenebrae inter creaturas ponantur, quae benedicunt Dominum: unde dicitur : Benedicite lux et tenebrae Domino. Ideoque sciendum est, tenebras diversis modis accipi, scilicet vel pro lucis absentia, qualiter supra accepit Augustinus, juxta quam acceptionem non sunt aliquid: vel pro aere obscurato, sive aeris obscura qualitate: et secundum hoc aliquae res creatae sunt. Ideo ergo dicit, tenebras tunc fuisse super faciem abyssi, quia nondum erat lux, quae si esset, et superesset et superfunderetur ; sed nondum lucis gratia opus suum Deus venustaverat, quae postea in primo die formata est.
Duo hic consideranda sunt : quare illa materia confusa sit dicta informis, et ubi ad esse prodiit, et quantumque in altum ascenderit.
De qua re priusquam tractemus, duo nobis discutienda occurrunt : Primum, quare illa materia confusa informis dicatur, an quia omni forma caruerit, an propter aliud; secundo, ubi ad esse prodierit, et quantum in altum ascenderit. Ad illud ergo quod primo positum est, breviter respondentes, dicimus illam primam materiam non ideo dictam fore informem, quod nullam omnino formam habuerit, quia non aliquid corporeum tale existere potest, quod nullam habeat formam, sed ideo non absurde infromem appellari posse dicimus, qu. a in confusione et permixtione quadam subsistens, nondum pulchram apertamque et distinctam receperat formam, qualem modo cernimus. Facta est ergo illa materia in forma confusionis ante formam dispositionis. In forma confusionis prius omnia corporalia materialiter simul et semel sunt creata, postmodum in forma dispositionis sex diebus sunt ordinata. Ecce absolutum est quod primo in discussione propositum fuit, scilicet quare illa materia dicatur in formis.
Hic ad quod secundo quaerebatur, respondet.
"Nunc superest quod secundo proponebatur explicare, ubi scilicet illa materia substiterit, et quantum in altitudine porrigebatur. Ad quod nihil temere asserentes dicimus, quod illa prima rerum omnium moles, quando creata est, ibidem ad esse videtur prodiisse, ubi nunc formata subsistit; eratque terreum hoc elementum in uno loco eodemque medio subsistens, caeteris tribus in una confusione permixtis, eisdemque circumquaque in modo cujusdam nebulae oppansis ita obvolutum erat, ut apparere non posset quod fuit. Illa vero tria, in una permixtione confusa circumquaque suspensa, eousque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporeae naturae pertingit." Et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quae in inferiori parte spissior atque grossior .erat, in superiori vero rarior et levior atque subtilior existebat: de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas, quae super firmamentum esse dicuntur. "Talis fuit mundi facies in principio, priusquam reciperet formam vel dispositionem. "
Ostenso qualis fuit mundi facies in ipso primordio, incipit prose qui operum sex dierum distinctionem.
Nunc superest, ut dispositionem illam, qualiter perfecta sit, ordine prosequamur. Sex diebus, sicut docet Scriptura Genesis, distinxit Deus et in formas redegit proprias cuncta, quae simul materialiter fecerat ; perfecitque opus suum in die sexto, et sic deinde die septimo requievit ab omni opere, id est, cessavit novam creaturam facere. Sex enim diebus sex rerum genera distinxit, nihilque postea fecit, quod in aliquo illorum non contineatur ; operatus est tamen postea, sicut Veritas in Evangelio ait : Pater meus operatur usque nunc, et ego operor illud.
De quatuor modis divinae operationis.
Quatuor enim modis, ut ait Alcuinus super Genesim, operatur
Deus: " Primo, in Verbo omnia disponendo. Secundo, in materia informi quatuor elementorum, de nihilo eam creando, unde : Qui vivit in oeternum creavit omnia simul, om nia scilicet elementa, vel omnia corpora materialiter simul creavit. Tertio, per opera sex dierum varias distinxit creaturas. Quarto, ex primordialibus seminibus non incognitae oriuntur naturae, sed notae saepius reformantur, ne pereant. "
(Finis textus Magistri.)