IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum in substantia generabili et corruptibili, sit aliqua entitas positiva realiter distincta a forma.
Alens. 1. p. q. 12. nem. 2. art. 1. D. Bonav. hic q. 1. art. 1. D. Thom. 1, p. q. 66. art. 1. Henr. quadi 1. q. 10. Richard. hic q. 1. 2. 3. et 4. et citandi q. seq. Vide Scot. 9. Met. q. 1. Suar. 1. Met. d. 13. secl. 1. et 5. et d. 15. sect. 10.
Circa distinctionem duodecimam, in qua Magister agit de creatura pure corporali, quaeruntur duo de principio materiali. Primo: Utrum in substantia generabili et . corruptibili, sit aliqua entitas positiva, realiter distincta a forma? Arguitur quod non. Philosophus 7. Metaph. Materia non est quid, nec qua le, et sic de aliis Praedicamentis: ergo non continetur sub aliquo illorum, quibus ens dividitur et distinguitur ; ergo non distinguitur a forma, forma enim substantialis est substantia.
Sed dices quod non est ens actu, sed tantum ens in potentia ; contra, materia non est materia in potentia, quia materia non est in materia, nec est forma, ut dictum est, nec compositum, et sic de aliis, ergo nihil.
Confirmatur, si materia est ens in potentia, aut est in potentia materia, aut in potentia forma, aut in potentia compositum; non est in potentia forma, nec compositum, quia utroque posito in esse non esset materia: similiter posito in esse, quod esset alterum istorum, nullum sequeretur impossibile, quia possibile posito in esse, etc. Eodem modo materia, non est in potentia materia, quia tunc materia non esset materia, et ens per se non dicitur pluribus modis, patet secundo de Anima; igitur materia non est ens in potentia, etc.
Praeterea 5. Physic. Quod.movetur est, sed quod generatur non est, (per hoc volens probare differentiam generationis a motu) igitur oportet quod intelligatur ibi eodem modo esse, in secundo negative, et in primo affirmative. Sed esse quod affirmatur de eo quod movetur, est esse in potentia, quia motus est actus entis in potentia secundum quod hujusmodi, 3. Physicorum ; ergo esse quod negatur de eo quod generatur, est esse in potentia ; igitur materia, quae est subjectum generationis, non est ens in potentia, quia argumentum non procedit de termino generationis, sed de subjecto, quia de termino motus non est verum dicere quod sit, sicut nec generationis dum est in generari; cum igitur materia non sit ens in actu, nec ens in potentia, ergo est nihil.
Praeterea, primo Physic. materia non est scibilis, nisi in analogia ad formam ; sed si esset per se ens sine entitate formae, sive ens distinctum a forma, esset per se intelligibilis, ergo.
Praeterea, si materia esset aliquid, esset aliquis actus, quia ens positivum extra animam actus quidam est, sed non est actus, quia actus distinguit et dividit: materia autem, nec dividit nec distinguit, quia in fundamento naturae nihil est distinctum, Primo Metaph. etc.
Praeterea, si esset actus, compositum non esset per se unum, quia ex duobus entibus in actu, non fit per se unum, nec potest esse compositum, quia compositum non est principium, sed principiatum; si autem esset actus, esset vel actus qui est forma, vel actu ens compositum ; cum igitur non sit nec hoc nec illud, est nihil, vel non est aliqua entitas distincta a forma.
Contra Philosophus, 2. Physic. et 5. Metaph. Materia est ex qua fit res cum insit; et ponitur cum insit, ad differentiam termini oppositi, ex quo fit res, non tamen inest. Forma autem est terminus factionis, vel per hoc quod est, ex quo patet quod non est forma, quia illud ex quo fit compositum, praecedit formam ; per hoc quod dicitur cum insit, excluditur privatio ; ergo.