IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicat potentiam objectivam et ubjectivam, resolvens materiam esse potentiam subjectivam, non objectivam, contra Thomistas, idque constat ex dictis. Primo, quia alias ignis ut generaret nihil praesupponeret. Secundo, non daretur compositio. Tertio, non daretur substantialis mutatio.
Est igitur videndum primo, (m) quale ens est materia. Ad quod praemitto quamdam distinctionem de potentia: Aliquid enim potest esse in potentia dupliciter: Uno modo ut terminus: alio modo ut subjectum, quod est in potentia ad terminum, et forte est eadem potentia, sed ut comparata ad diversa dicitur objectiva vel subjectiva, ita quod subjectum existens dicitur in potentia subjectiva: et eadem ut respicit agens, dicitur objectiva; possunt tamen separari, ut in creabili, ubi est potentia objectiva et non subjectiva, quia ibi non subjicitur aliquid.
Dicunt ergo aliqui, quod materia est in potentia objectiva tantum, sicut albedo est in potentia objectiva, quando non est, quae tamen secundum quid est, quia est in virtute causae, vel causarum suarum. Contra hoc (n) concludunt omnes rationes factae superius.
Et iterum arguo sic : qui habet totum ignem generandum in virtute sua activa, potest totum illum generare, ex quo non supponit aliquid per se ens in potentia subjectiva: ergo similiter etiam, nec ignis, nec quodcumque generatum vel generandum erit realiter compositum ex diversis entibus, sed simplex quoddam: non salvatur etiam mutatio substantialis secundum hanc viam, quia nihil aliter se habet in mutatione substantiali. Quod enim aliter se habet nunc quam prius, oportet manere et esse, et secundum hanc viam, materia non est nisi in termino vel terminis generationis, ut videtur. Similiter patet, quod haec via negat compositionem, sicut enim quando albedo de potentia objectiva redit ad actum, non propter hoc fit in albedine realis compositio : sic cum ex igne in potentia, fiet ignis in actu, nulla erit ibi compositio: et ideo ponens materiam solum in potentia objectiva et non subjectiva, negat omnem rationem Philosophi de materia.
COMMENTARIUS. (m) Est igitur videndum primo, quale ens est materia. Hic Doctor distinguit de potentia, quia aliquando dicitur esse in potentia subjectiva, et aliquando in potentia objectiva; et ista duo sunt eadem potentia, maxime in composito, quia omne illud quod est in potentia subjectiva, id est, quod habet materiam, ut partem sui, et ut subjectum generationis, est etiam in potentia objectiva, quia illud tale quod habet materiam, ut partem sui, et ut subjectum generationis, respicit aliquod agens extremum producens ipsum, ut terminum generationis: et sic idem, puta ignis, ut comparatur ad agens, dicitur in potentia objectiva, quia est objectum potentiae productivae ad quod terminatur talis potentia productiva, producendo illud in tali esse; ut vero comparatur ad materiam, quae est pars illius,et receptiva formae substantialis, dicitur in potentia subjectiva. Si vero est aliquod pure creabile, quod non habeat materiam, ut partem sui, ut Angelus et anima, et materia prima dicitur solum in potentia objectiva, quia tantum est terminus potentiae productivae. Aliquando etiam accipitur potentia subjectiva pro omni eo quod habet esse reale extra suam causam productivam illius, et potentia objectiva pro omni eo quod habet esse possibile. Hic autem vult Doctor, quod materia ; prima sit in potentia objectiva, ut respicit causam productivam illius ; ut vero habet esse productum extra suam causam dicitur potentia subjectiva. Potest etiam dici potentia subjectiva, non ex hoc quod habeat aliquam materiam partem sui, sicut compositum, sed ex hoc quod est pars subjectiva in composito substantiali mere receptiva formae partis constituentis ipsum compositum in esse formali et specifico.
Expono tamen hanc litteram : Cum dicit, aliquid enim potest esse in potentia dupliciter : Uno modo, ut terminus, et tale dicitur in potentia objectiva, quia ut sic, terminat potentiam productivam. Alio modo, ut subjectum, quod est in potentia ad terminum, et sic ignis, ut comparatur ad materiam quae est subjectum formae partis, et receptiva formae quae est terminus productionis, et sic dicitur in potentia subjectiva. Sequitur : Et forte est eadem potentia, quia nullum compositum est in potentia subjectiva, quin sit in potentia objectiva, nec e contra, quia idem ignis, ut respicit potentiam producentem, dicitur in potentia objectiva: ut vero includit receptivum formae partis dicitur in potentia subjectiva.
(n) Contra hoc. Hic Doctor arguit, probando materiam primam esse tantum in pura potentia objectiva, sic quod nullam entitatem realem actualem includat esse simpliciter impossibile, ut probant omnes rationes superius factae. Deducit etiam ad alia inconvenientia :
Primo, quia sequeretur quod agens naturale posset producere ignem, quem habet in virtute sua, non praesupponendo aliquid ipsius ignis, et sic crearet illum, patet, quia nihil sui reale praesupponeret.
Secundo, quia sequeretur quod nullum esset compositum generandum ex diversis entibus, patet, quia compositum naturale componitur ex materia et forma, tanquam ex diversis partibus ; sed si materia esset tantum ens in potentia objectiva nullam entitatem realem includens, tunc tale compositum esset realiter simplex.
Tertio sequeretur, quod nulla esset mutatio substantialis, quia nihil aliter se haberet, ut dixi supra.