In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(o) Dico igitur, quod materia est per se unum principium naturae. Hic Doctor per multas auctoritates Philosophi intendit probare quod materia dicat entitatem realem, actualem et absolutam. Et primo arguit sic: Quod est principium intrinsecum entis naturalis habentis verum esse in actu,est ens in actu ; sed materia prima est hujusmodi. Major patet, quia entitas principiati intrinsece dependet ab entitate principii intrinseci. Minor patet per Philosophum primo Physic. text. com. 52. ubi vult quod substantia sit tantum ex substantia : Principium (inquit) non de subjecto oportet dici aliquo, erit enim principium principii ;subjectum enim principium est, et prius videtur esse praedicato, amplius non esse dicimus non esse substantiam contrariam substantiae ; qualiter igitur ex non substantiis substantia utique erit, aut quomodo, prius non substantia erit ? Haec ille. Ubi Commentator : Principium (inquit) substantiae est substantia. Vide ibi Commentatorem. Hoc idem patet secundo. phys. text. com. 7 . Videtur ( inquit ) natura et substantia eorum, quae natura sunt, quod primum inest unicuique, vide text. cum Commento.
Secundo arguit Doctor sic: Quod est per se causa intrinseca entis naturalis est ens in actu, patet ista per se: materia prima est hujusmodi, ut patet 2. Phys. text. com. 28. Uno (inquit) igitur modo causa dicitur, ex quo fit aliquid cum insit, sicut oes statuoe. Haec ille. Hoc idem patet quinto Metaphys. text. com. 2. Causa (inquit) dicitur uno quidem modo, ex quo fit aliquid inexistente, ut oes statuoe, et argentum phialoe, et horum genera. Haec ibi.
Tertio arguitur, est pars alicujus compositi realis. Patet per Philosophum 7. Metaph. text. com. 24. Materia (inquit) pars est, inest enim, et fit hoc. Haec ibi. Hoc idem text. com. 34. Si igitur (inquit) est hoc quidem materia, illud vero species, aliud ex his, et substantia est materia, et species, et quod ex his est quidem ut materia, pars alicujus dicitur. Haec ille. Vult dicere, quia ergo haec quidem materia, illud vero forma et species sunt, supple partes substantiae rei, aliud autem est ex his, supple compositum, et quia sic est, sequitur quod materia et forma erunt substantia ; et cum dicit : et quod ex his est quidem cum materia pars alicujus, ostendit quomodo materia est vera pars compositi.
Quarto arguitur sic : Quod est per se subjectum et fundamentum formarum realium, est verum ens reale ; patet, quia ens reale non potest fundari in ente non reali, sed materia est hujusmodi, ut pate primo Metaph. est enim per se mutationum subjectum substantialium, ut patet quinto Phys.
Quinto arguit sic : quod est terminus per se creationis, est verum ens reale, quia creatio per se terminatur ad ens existens ; sed materia prima est terminus vere creationis, ut patet per Augustinum lib. 3. Conf. qui dicit quod prius ordine terminatur creatio ad materiam quam ad formam, sed secundum eum, primo fuit creata cum forma.