IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(p) Sed contra hoc objicitur. Hic Doctor, ut magis declaret intentum principale, adducit aliquas instantias, quae videntur probare materiam primam nullo modo esse ens in actu,quae singillatim solventur ; et ratio prima stat in hoc, quia si materia esset ens in actu, generatio esset alteratio, quia quod advenit enti in actu, est tantum accidens.
Dicit Doctor quod antiqui ponebant corpus habens formam substantialem esse materiam et subjectum generationis, ut patet primo de Gener. text. cont. 1. Hi, inquit, quidem inquiunt ignem, et aquam, et aerem,et terram, quatuor elementa et simplicia magis esse quam carnem et os, et talia similium partium, vide textum ibi. Concedit ergo Doctor quod hoc modo materia non est ens in actu.
Sed occurrit difficultas, quia ex quo Doctor ponit plures formas in aliquo composito substantiali, ut patet de homine, videtur quod generatio hominis sit alteratio, quia anima intellectiva advenit corpori organico, quod est ens in actu.
Dico quod advenit alicui enti in actu substantiali, et ultimato erit accidens, ut post patebit in quarto, in materia de Eucharistia.
(q) Praeterea. Secundo arguitur principaliter, potentiale in omnibus aliis generibus a Substantia non est ens actu illius generis, patet, quia susceptivum coloris nihil est in genere coloris ; ergo receptivum in genere Substantiae nihil erit actu generis Substantiae.
Respondet Doctor quod si albedo poneretur composita ex partibus essentialibus, tunc argumentum esset ad oppositum, quia tunc susceptivum esset ens actu illius generis, quia principia proportionalia sunt in omni genere, ut patet per Philosophum 2. Metaph. text. com. 19. Ex eisdem (inquit) erunt, quoe ad aliquid et substantia. Vult enim ibi, quod si aliquid in aliquo genere sit compositum intrinsece, quod partes componentes sint ejusdem generis; cum ergo accidens non sit compositum ex partibus, ideo ponitur susceptivum talis accidentis esse alterius generis. Et addit Doctor quod, quia potentiale et receptivum alicujus accidentis in uno genere respectu alicujus generis prioris est actuale, ut receptivum in genere coloris, et universaliter in genere Qualitatis, est aliquod actuale de genere priori, scilicet de genere Quantitatis, ut superficies respectu colorum ; ergo potentiale et receptivum in primo genere non potest esse de aliquo alio priori genere, et ideo oportet esse de genere Substantiae et ens actuale.
(r) Praeterea ex duobus. Tertio et ultimo arguitur, ex duobus entibus in actu non fit per se unum ; igitur, ex materia, si esset ens in actu, non fieret per se unum compositum cum forma, quod est inconveniens.
(s) Respondet quod sicut non repugnat per se uni, etc.
Sed dices, quod ita ex albo et ligno potest fieri unum per se, quia quoddam compositum, puta album, et sic compositum naturale non esset magis unum ens per se, quam compositum per accidens.
(t) Respondeo. Hic Doctor innuit aliqua : Primo quod unitas in communi, vel est idem quod ens, vel est passio immediata consequens ipsum ens, et ideo non potest demonstrari de ente, quia si demonstraretur, aut hoc esset ex definitione subjecti, scilicet entis vel unius quae non habent definitionem, cum sint transcendentia, vel si unum sit passio mediata, illud tamen per quod inest enti,
non est nobis notum. Non enim est nobis magis notum quod una passio convertibilis cum ente sit immediatior ipsi enti alia passione, ut clare deducit Doctor in 1. dist. 39. et si unitas in communi non potest demonstrari de ente in communi, ita nec unitas entis specialis, quia vel est passio immediata ejus, et sic cuilibet enti speciali immediate inest sua unitas, vel si inest ex natura alterius, illud non est nobis notum. Quando ergo quaeritur, quare hoc compositum est per se unum, non possumus reddere aliam causam, nisi quia habet talem formam, quae est per se ens, et ideo per se unum.
Sed quare partes alicujus compositi habent quod constituant compositum per se, et aliae quod tantum per accidens. Dico, quod Philosophus nescivit aliam causam dare, nisi quia hoc est actus, et illud potentia, ita quod hoc est potentia, essentialis receptiva secundum totum genus suum,quia quaelibet materia est essentialiter potentia receptiva, et ille actus essentialiter perficiens aliud, cujus est omnis forma substantialis, loquendo de forma partis, et sic ex his fit unum per se, scilicet ex materia et forma, ut patet 8. Metaph. ex com. 5.
(u) Et si fiat altercatio, etc. dico, quod si accipiat esse actu, et sic dico, quod materia potest dici in actu entitativo, et licet non dicatur actus, scilicet formalis, quia talis actus habet eam distinguere et denominare, posset tamen dici actus, secundum quod Philosophus accipit actum, in 6. Metaph. text. com. 4.
Adverte tamen, quod etiam forma dicitur actus entitativus, cum sit ens entitative. Dicitur etiam actus formalis ex hoc quod formaliter perficit, et formaliter distinguit ; materia vero dicitur actus entitativus cum sit ens quidditative ; potest etiam dici actus materialis compositi.