In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum per aliquam potentiam (a) materia possit esse sine forma ?
Mensis 2. p. q. I . m. 2. art. 1. Hugo Vict. 1. de Sacram. p. 1. c. 4. Magist. hic. D. Thom. 1. p.q. 66. art. 1. et quadl 3. art. 1. D. Bonav. hic q. 1. art. 1. Dur. q. 2. Riehard. q. 1. et 4. Gabr. q. 1. art. 3. Greg. q. 2. Soncinas 8. Met. q. 1. Scot. 1. Phys. q. 19. 20. et. 24. et 2. Phys. q. 7. Suarez Met. d. 15. sed. 9. 10 Conimbr. 1. Phys. c. 9. q. 6. Mayron. Bassol. Lychet. Tartar. hic. Trombetta 8. Met. q. 1.
Videtur quod non. Quanto aliqua sunt magis unum, tanto sunt minus separabilia, sed materia est magis unum cum forma, quam passio propria cum subjecto, et passio non potest separari a subjecto, ergo nec materia a forma. Major est manifesta. Minorem probo, quia materia facit unum essentialiter cum forma et per se; sed propria passio non sic fact unum cum subjecto, quia facit unum secundo modo dicendi per se tantum.
Item, omni eo quod potest per se esse, potest aliquid fieri inferius. Probo, illud quod non potest per se esse, est inferius eo quod potest per se esse: ergo Deus id potest facere, sed nihil potest esse inferius materia, quia cum materia sit ens in potentia et prope nihil, tunc illud inferius esset nihil.
Item, privationes sunt oppositae, sicut et formae, quibus sunt oppositae ; sed formae oppositae nunquam sunt simul in materia, ergo nec privationes oppositae ; sed privationes oppositae non sunt simul, nec possunt esse, quia forma opposita uni, actu est in materia; si igitur materia non habet aliquam formam, sunt in ea oppositae privationes simul, quod est impossibile, ergo, etc.
Contra, non minus dependet accidens a substantia quam materia a forma ; sed accidens potest fieri sine subjecto, ergo et materia sine forma.