IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Omissa sententia negantium materiam distingui a forma, ponit opinionem D. Thomae, et aliorum negantium posse separari ulla potentia a forma, quia non habet existentiam nisi ab ea. Alii idem dicunt, etiam tenentes habere existentiam propriam) suadetur quinque rationibus.
Responsio secundum illos (b) qui dicunt quod materia non est aliud a forma, non est mirum si non potest esse sine forma, idem enim non potest fieri sine seipso, sed hoc est falsum, ut probatum est supra, quia omne generabile est compositum ex re et re.
Alii dicunt materiam (c) habere realitatem distinctam a forma, non tamen potest esse sine forma, quia non est actus, nec habens actum, quia est tantum ens potentiale vel possibile. Cum enim dividatur ens per actum et potentiam, materia non cadit sub primo membro, sed sub secundo, est enim potentia; nihil ergo habet actus, vel actualitatis, sed tantum habet esse potentiale, quod tamen esse est aliqualis realitas distincta a forma, et per hoc salvant compositionem realem ; implicat autem contradictionem, quod aliquid habeat esse tantum potentiale, et sit actualiter.
Si illi intelligant per realitatem materiae, aliquam entitatem vel realitatem extra causam suam, non video quod sit contradictio, si ponatur virtute divina sine forma.
Alii habent aliam imaginationem de materia, quia ponunt eam esse terminum creationis, alium absolute a forma, tamen dicunt quod non potest esse sine forma; quod probant, quia si fieret sine forma esset actus ; sed materia non est actus, ergo, etc.
Item, secundum Boetium, omne esse est a forma ; ergo si materia sit sine forma, erit sine esse, quod est contradictio.
Praeterea, quod non habet ideam non potest fieri sine alio: materia est hujusmodi, ergo, etc.
Praeterea illud, in quod Deus non habet actionem, non potest fieri per se: sed secundum doctores peritissimos Deus non habet actionem in materiam, ergo, etc.
Item, quae analogantur in aliquo primo, illud est realiter in uno primo, et in aliis non, nisi per attributionem ad illud. Patet de sanitate quae est realiter in animali et in urina, non nisi per attributionem ad illud aliud, sed esse est a forma ; ergo materia non est nisi in analogia ad formam, cui primo attribuitur.
Item, arguitur, si materia haberet esse per se sine forma, tunc compositum non esset vere unum, quia haberet in se plura esse.