IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Materiam separabilem esse a forma, probat Scotus. Primo, est absolutum prius illa. Secundo, absolutum quod facit Deus per causara secundam potest per se facere. Tertio, quod se solo creat, se solo conservare potest. Quarto, materia non determinat sibi formam in specie, ergo nec in genere, separata si esset, et intra universum esset in loco definitive. Vide hic late in Reportat. ubi Doctor tractat de materia per 8. quaest.
Respondeo ad quaestionem (d), tenendo, ut in priori quaestione dictum est, rem materialem esse compositam ex duobus, quae sunt partes rei compositae, et quod semper aliquid generati praeexistit generato, sub forma corrumpendi; dico quod non est contradictio materiamesse sine forma quacumque substantiali et accidentali, quod probo : Absolutum distinctum, et prius alio absoluto, potest esse sine contradictione sine illo: materia est ens absolutum distinctum et prius forma quacumque, substantiali scilicet et accidentali: igitur potest esse sine alio absoluto, sive sine forma substantiali vel accidentali absoluta. Major declaratur, nam ideo ponitur ibi absolutum, ad excludendum correlativum, quia in his esset instantia, prius ponitur ibi ad excludendum simultatem originis, quae includit etiam simultatem correlativorum, minor etiam probata est supra in quaest. praecedenti. Quod enim mate ria sit quid absolutum satis patet, quia facit compositionem realem et absolutam: quod autem sit prior forma, saltem natura et origine, patet, quia est receptivum formae, et fundamentum ejus, sed receptivum et fundamentum formae est prius forma.
Hoc etiam confirmatur per Augustinum, qui 13. Confess. dicit quod prius origine terminatur creatio ad materiam quam ad formam, licet secundum eum, primo fuerit creata cum forma.
Item (e) quidquid Deus absolutum facit in creaturis mediante causa secunda, potest facere sine illa causa secunda, quae non est de essentia causati. Sed forma est causa secunda, quae non est de essentia materiae, inquantum materia est, mediante qua Deus dat esse materiae: ergo Deus sine illa potest facere materiam. Quod autem forma non sit de essentia materiae, patet, quia aliter adveniente alia et alia forma, esset alia et alia essentia materiae.
Item, quod Deus immediate creat (f). immediate conservat, vel potest conservare; sed materia est terminus creationis etiam secundum alios, et sic immediate creatur a Deo, ut probabo ; ergo, etc. Quia ex quo materia est aliquid primum in entibus, non potest subesse causalitati alicujus creaturae; similiter cum non possit produci nisi per creationem, et nulla creatura potest creare, ut probabitur in prima quoest, quarti, sequitur necessario quod solus Deus eam creat. Sed entitas absoluta, quae est a solo Deo, sine alia aliqua entitate absoluta posteriore potest conservari a Deo, quia Deus sine omni absoluto quod non est de essentia rei, et quod est posterius ipsa re, potest rem conservare.
Item, non est necesse Deum velle (g) aliquid aliud a se absolute et de necessitate; ergo si vult necessario formam esse, ad hoc quod velit materiam esse, hoc non est simpliciter, sed propter ne essariam connexionem materiae ad formam; sed non est talis necessitas absoluta connexionis materiae ad formam. Probo, quia si est necessitas absoluta connexionis materiae ad formam, ut tu dicis, igitur materia sibi determinat aliquam formam de necessitate. Probatio consequentiae : quod determinat sibi aliquod genus, determinat sibi aliquam speciem in genere illo: et omne quod determinat sibi speciem, de necessitate determinat sibi esse in aliquo uno individuo istius speciei, ut omne quod d enecessitate est homo, est hic homo vel ille: sed materia non determinat sibi de necessitate hanc formam vel illam, manifestum est ; ergo nec totum genus formae.
Confirmatur, quidquid contingenter se habet ad quodlibet cujuslibet generis absoluti habet se contingenter ad illud genus absolutum, hoc patet; sed materia contingenter se habet ad quamlibet formam, ergo et contingenter se habet ad totum genus formae. Probo etiam, quod si de necessitate absoluta, materia determinat sibi genus formae, quod necessario determinat sibi unum solum illius generis, quia unum essentialiter unum et singulare, est impossibile dependere essentialiter a pluribus ejusdem generis: si ergo materia necessario determinat sibi totum genus formae, hoc est, quia necessario determinat sibi aliquod unum illius generis, quod falsum est ; si igitur contingenter se habet ad totum genus formae, potest virtute divina esse sine forma.
Et si quaeras (h) ubi esset illa materia sine forma? Dico quod sicut Angelus, qui non est quantus, est in loco aliquo definitive, non circumscriptive, supposito quod sit in universo, si tamen fieret extra universum, ubi locus non est, non esset in loco definitive, sic materia, si fieret in universo sine forma, esset definitive alicubi; si autem fleret extra universum, nusquam esset localiter vel definitive, tamen esset natura quaedam absoluta.
Si quaeras etiam (i) an habeat partes? dico, quod partes substantiales habet, illas enim non habet per quantitatem. Si dicas, quod est ens in potentia, ergo si conservetur sine forma, esse erit sibi accidens. Dico, quod falsum est, quia sicut homo essentiam propriam habet extra omnem intellectum, sic et esse, et tunc etiam haberet illud esse, sicut et essentiam. Si etiam dicas, materia sic existens sine forma, habet saltem respectum ad Deum conservantem , igitur habet aliquam formam. Dico, sicut dictum est supra dist. prima, quod ille respectus est idem realiter cum materia, nec est forma addita quaelibet enim essentia creata, non est aliud quam dependentia sui ad Deum.
Ad argumenta principalia (k). Ad primum, quanto aliqua sunt ma gis, etc. dico, quod procedit de unitate identitatis, qua aliqua dicuntur unum, quia idem realiter, non de unitate unionis aliquorum in tertio,. sicut ex materia et forma fit unum tertium, scilicet compositum. Si intelligitur primo modo, tunc major propositio est vera; si secundo modo, est falsa. Vel sic, si major intelligatur de unione identitatis aliquorum inter se, minor est falsa, si autem intelligatur major de unione aliquorum in tertio, sic major est falsa, quia illo modo in maxime dependentibus, non potest esse ordo ad aliquod unum, et in quibus est minima dependentia, possunt ordinari ad aliquod unum, sive ad unionem totius.
Ad aliud dico, concedendo majorem, quia non video quin esse in alio ente, sit inferius quam esse in se, et quin sit magis imperfectionis dependere quam non dependere ; et ideo dico, quod omne esse cujuscumque alterius generis a substantia, scilicet accidentis, est imperfectius quocumque quod est pars substantiae, sicut est materia. Et tunc ad Augustinum, qui communiter hic allegatur : Duo fecisti Domine,unum prope te, etc. dico quod loquitur de ordine entium in genere substantiae, et ibi est Angelus ens supremum, et materia ens infimum.
Sed dices (I): Nihil alterius generis potest esse superius Angelo ; ergo nihil alterius generis potest esse inferius materia prima. Dico, quod non est simile, ideo enim non est. superius, quia nullum genus est superius genere Substantiae, sed alia genera sunt inferiora. Utrum autem posset fieri in genere Substantiae aliquid inferius, de hoc est dubium.
Ad tertium dico, quod nullae privationes sunt oppositae in eodem, nisi sint privationes formarum oppositarum immediatarum, circa idem de necessitate sequentium: et si sic sit,lunc dico quod privationes sic sunt incompossibiles; sic enim se habent formae oppositae, quod si susceptivum habet unam, caret alia, et e converso, alias esset contradictio, si formae consequerentur susceptivum de necessitate, et tamen posset esse sine eis. Sed circa (m) materiam nullae formae sic sunt simpliciter immediatae, licet aliquae sint immediatae respectu agentis naturalis, quod non agit nisi in quanto, et per consequens simpliciter et immediate non potest attingere ad nudam essentiam materiae, nec etiam Deus posset facere materiam sine forma secundum Aristotelem. Sed hoc fuit pro tanto, quia ipse posuit necessariam connexionem causarum, ita quod impossibile est secundum eum primas causas agere sine secundis, sive causam omnino primam sine secunda causa ; sed si hoc negasset, habuisset ponere secundum ea quae posuit de materia,quod potuisset eam Deus fecisse sine forma: