In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum lux gignat lumen tanquam propriam speciem sensibilem sui ?
Alensis 1. p. q. 2. m. 3. a. 1. et 2. p. q. 46. m. 5. D. Bonav. hic a. 3. q. 1. Richard. 2. q. 1.2. 3. Henr. quodl. 3. q. 12. D. Thom. 1. p. q. 67. a. 2. 3. Dur. hic q. 2. Avic. 6. nat. p. 5. c. 20. Arist. 1. de Anima c. 7. Conimbr. 2. de coelo c. 7. q. 4.
Circa istam distinctionem decimam tertiam quaero simul de luce et lumine, et primo quaero: utrum lux gignat lumen tanquam propriam speciem sensibilem sui? Quod non, Augustinus septimo super Genesim ad litteram : Anima illustrat corpus per lucem et aerem, etc.
Praeterea, lumen gignit substantiam, ut patet de igne: ergo est substantia. Praeterea, lumen frangitur et reflectitur: ergo est corpus, quia istae sunt passiones corporis.
Praeterea, quod non sit species, quia denominat medium, non sic species coloris. Excludit etiam oppositum, scilicet tenebram, non ita species, simul enim sunt species oppositorum, ut simul sunt species albi et nigri in medio. Tertio, quia habet effectum realem in medio et organo, scilicet visum corrumpere et gignere calorem ; effectus realis non convenit speciei, etc.
Contra, lux est de se sensibilis, secundo de Anima, ergo habet aliquam speciem sensibilem, non aliam a lumine: ergo, etc.
Hic tria sunt videnda. Primo quid sit lux. Secundo quid lumen. Tertio qualiter lumen a luce gignatur.