In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Circa istam distinctionem decimam tertiam. Cur hanc quaestionem non explicaverit Lychetus, nec conjicere quidem possum ; in primis enim nulla occurrit, quin ex scripto Anglico sit, dubitandi ratio ; deinde non tam facilis est, quin tam indigeat explicatione quam aliae plurimae ab ipso explicatae. Praeterea si fuisset etiam facilis, hoc ipsum significandum erat, ut in similibus aliis occasionibus solebat. Ut ut se res habet quoad Lychetum, nunc aliqua addenda majoris claritatis gratia judicabantur. Et quantum ad ea quae continet, propositis tribus rationibus pro parte negativa, et una pro affirmativa, decernitur primo lucem non esse substantiam ; secundo, idem docetur de lumine, et ostenditur esse speciem sensibilem lucis ; tertio declaratur, quomodo lux causatur a lumine, ubi multa ad perspectivam spectantia tanguntur ; quarto denique solvuntur argumenta principalia.