IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Caelum, secundum Philosophos, non habere materiam, sed esse substantiam simplicem, quia posuerunt esse necessarium, et omne materiatum, possibile, ex quo consequenter tenere debent caelum non osse animatum, quidquid Avicenna sentiat Vide Conimbric. 2. de Caelo c. 1. q. 1.
Respondeo, (a) alia videtur responsio danda secundum Theologos, alia secundum Philosophos. Secundum intentionem Philosophi, cum omnis potentia passiva materiae sit potentia contradictionis, ex nono Metaphysicae et ibidem, cum quodcumque sempiternum sit necessarium, et ita nullo modo in potentia contradictionis ; et caelum, secundum ipsum, sit sempiternum, sequitur, secundum ipsum, quod nihil sit in ipso, quod sit in potentia contradictionis vel corruptionis, et per consequens nec habens materiam, quia si haberet materiam esset, formaliter corruptibile, sicut ignis. Dato enim quod non esset aliquod agens extra, quod posset ipsum corrumpere, quia non haberet contrarium, hoc non tolleret quin intra se haberet principium corruptionis, scilicet materiam, quia res potest esse et non esse, sicut ignis: et in hoc videtur Averroes in tra ctatu de substantia orbis, melius ha bere intentionem Philosophi quam alii ponentes in Ocelo materiam.
Ad ostendendum tamen (b) incorruptibilitatem coeli ex se, quae hic supponitur, oportet procedere secundum viam Aristotelis primo Caeli et mundi, et in hoc ostendere quod non sit alicujus naturae elementaris, qua incorruptibilitate ostensa, ostendetur carentia materiae, nisi forma incorruptibilis posset necessario actuare materiam potentialem et de se possibilem carere illa forma, ita quod habitudo non esset utriusque necessaria, sed tantum ex parte formae; e converso, quantum est ex parte materiae, esset contingens, quare non est simile de necessaria inhaerentia alicujus accidentis subjecto, ubi necessitas est ex parte utriusque extremi.
Quod si dicatur (c) materiam illam non esse ejusdem rationis cum materiis receptivis diversarum formarum, et ideo non posse quantum est ex se transmutari ab una forma ad aliam. Hoc videtur inconveniens, et primo quidem, quia tunc essent duae materiae primae alterius et alterius rationis : consequens est falsum, ergo et antecedens. Probatio falsitatis consequentis: Non sunt duo fines primi, nec duo efficientes primi, alterius et alterius rationis ; ergo nec similiter duae materiae primae alterius et alterius rationis. Item, videtur (d) difficile assignare, unde sit ista alteritas rationis in hac materia et in illa.
Secundo, (e) data hac alteritate, saltem ista materia est in potentia ad hanc formam et ad privationem hujus formae, ita quod ista materia de se est in potentia contradictionis, licet non ponatur, in qua potentia formae est; nunc autem non est materia per se ratio corruptibilitatis, inquantum est in potentia ad formam aliam ab ea quam habet, sed inquantum est in potentia ad privationem formae quam habet. Similiter Philosophus non ponit materiam, nisi propter potentialitatem ad mutationem: in caelo non est potentialitas mutationis nisi ad ubi.
Si dicatur, (f) quod materia in caelo non est in potentia contradictionis, quia forma ejus complet , totum suum appetitum ; contra, nulla forma complet totum appetitum materiae suae respectu alterius formae, nisi det actum oppositum privationi illius formae ; forma caeli non dat actum oppositum privationi cujuscumque formae alterius a se, puta formae ignis; ergo privatio formae ignis ibi manet. Probatio minoris, nulla forma dat actum oppositum privationi cujuscumque formae, nisi in se contineat omnes formas saltem virtualiter ; sed forma caeli non sic continet formas, quia non animam intellectivam.
Ex hoc sequitur ulterius, (g) quod secundum Philosophos, coelum non posset esse animatum formaliter, quia tunc vel caelum erit essentialiter anima tantum, et hoc intellectiva, quia ipsi non posuerunt ibi animam nisi intellectivam, et ita solus intellectus erit quantus, quod non est intelligibile, quia caelum, ut patet, est quantum formaliter, vel praeter animam, quae est de essentia caeli, erit aliquid aliud per se perfectibile per animam ; et ita erit ibi potentia passiva et potentia contradictionis, et ita caelum non erit sempiternum et necessarium. Unde sive Philosophus sive Commentator ponat caelum animatum formaliter anima, quae sit per se de essentia caeli, videtur statim recedere a prima positione praehabita.
Quidquid sit (h) de Averroe, non dicamus Aristotelem recessisse a positione prima, nec verba ejus cogunt hoc sibi imponere, quia ubicumque vocat animam caeli, exponatur quantum ad conditionem, qua anima est motrix, non qua est forma: et illa anima est Intelligentia propria motiva hujus orbis conjuncta huic, ut motrix propria, talis non est nisi unica unius. Improbaretur ab Avicenna hoc, qui plane distinguit inter primam intelligentiam productam et animam primi orbis. Sed nulla est necessitas tantae pluralitatis.
Pro hoc est Philosophus 8. Physicor. qui motum ex se distinguit in duo, quorum unum est motum tantum, et reliquum movens tantum: illud distinguibile est compositum ex duobus unitis, scilicet movente et mobili, et hoc vere movet, et illud vere movetur. Sed in nobis anima non movet, sed est ratio movendi tantum, ideo movetur per accidens, quia est forma moti; ibi autem movens, nec per accidens, nec secundum se movetur.