In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Secundum Theologiam, ponendam in caelo materiam, eamque esse ejusdem rationis cum sublimari, et per consequens, caelum quantum est ex natura sua, corruptibile esse.
Secundum Theologos ponenda est materia ibi, quia illud chaos, quod ponitur ab eis attigisse usque ad caelum empyreum, erat materia omnium corporalium contentorum a caelo empyreo, et etiam ponetur materia secundum se, et quantum est ex se ejusdem rationis in quocumque, et ita habent ipsi discordare a Philosopho in hac propositione : Caelum est ne cessarium et incorruptibile. Quantum enim est ex natura sua, esset simpliciter corruptibile, quia sibi inesset illa potentia ad contrarium: quia tamen forma caeli non habet contrarium, potens vincere istam formam, ideo non potest corrumpi ab agente naturali, a quo recipit istam formam, vel etiam corrumpi in ignem vel aquam. Sed tunc videtur, quod saltem caelum posset corrumpere et convertere ignem in caelum, quia virtus activa caeli excedit formam ignis, et materia ignis est etiam capax formae caeli; ergo potest transmutari ad esse tale ab agente tali. Forte coelum non potest alterare elementum, ad qualitates convenientes tali corpori coelesti, et tamen forma illa in tantum dominatur illi materiae, ut non possit ab aliquo alio alterari, recipiendo peregrinas impressiones, et per consequens, nec corrumpi.