In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Circa tertium, scilicet, etc. Hujus etiam quaestionis meminit Ly chetus in initio distinctionis, sed eam tamen inexplicatam reliquit et ipse et Tartaretus, quam ob causam nescio, cum plures contineat philosophicas difficultates: praeter enim principalem de influxu corporum caelestium in haec inferiora universaliter, agitur etiam in speciali de fluxu et refluxu maris, et de influentia caelorum tam in corpora juxta mixta inanimata, quam in corpora animata, etiam anima rationali. In solutione quoque argumentorum ostenditur non solum per formas accidentales, sed per substantiales caelos agere, et non cessaturum omnem motum inferiorum corporum, quamvis cessaret motus caelorum. Quae omnia particularius examinanda sunt.