In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Stellas calidas augere ignem et aerem ; frigidas, terram et aquam ; item stellas loco movere circulariter partes propinquiores ignis et aeris. Instrumenta horum effectuum sunt lumen et motus, sed habent stellae proprias virtutes quibus faciunt effectus excedentes, lumen et motum.
Dico ad quaestionem, (b) quod stellae habent actionem in haec inferiora, in elementa, in mixta inanimata et irrationalia. In elementa habent actionem dupliciter, et quoad alterationem, et quoad generationem. Accedente enim Sole et aliis calidis ad zenith alicujus regionis, elementa superiora, scilicet ignis et aer, augentur: et inferiora, scilicet terra et aqua, minuuntur et convertuntur in superiora ; et e converso recedente Sole et accedentibus stellis effective frigidis, ut est Saturnus et Mercurius, accidit generatio elementorum aquae et terrae.
Et si dicatur, quod tunc sphaera aquae erit aliquando minor, aliquando major, et etiam videtur esse vacuum, si non tantum augmentatur unum elementum, quantum aliud minuitur. Dico, quod sicut accedente Planeta, puta Sole, ad zenith unius regionis, generatur ibi per ejus excessum plus de igne, et minuitur de aqua, ita per recessum ab alia regione, generatur plus proportionabiliter de elementis frigidis, et minuitur de calidis, et sic generatur ibi aequalitas quoad totum.
Praeterea secundo, (c) stellae habent actionem quoad loci mutationem ; superior enim pars aeris fertur circulariter ad motum coeli, quod patet, quia impressiones ignitas, ut cometas, et hujusmodi, quae in illis locis generantur, videmus transferri circulariter, et multo magis sphaera ignis, quae est propinquior coelo, movetur motu circulari ad motum corporis coelestis.
(d) Praeterea, corpora coelestia non solum causant motum in istis elementis sibi propinquis, sed in remotioribus, ut in aqua, nam Luna causat motum in mari, qui vocatur fluxus et refluxus. Et ex hoc supponunt Astrologi per experimentum, quod Luna habet dominium super humida, sicut Sol super sicca ; super quamcumque enim regionem elevatur Luna, aqua maris ascendit directe tanquam versus causam suam, ita quod aqua maris in illo loco, qui directe supponitur centro Lunae, est altior quam in quocumque alio loco: iste autem locus habetur per lineam ductam a centro terrae ad orbem Lunae; illa enim linea necessario transibit per locum, qui est eminentior in aqua, et vocatur tumor aquae.