In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Astra alterare animata, et facere ad eorum generationem et corruptionem, immutare organa sensuum, et mediate intellectum, ut patet in lunatieis, et aliquo modo voluntatem, nullo modo tamen eam necessitare. Vide Conimb. 2. de caelo c. 3. q. 8.
Quarto dico (h), quod habent actionem super animata, alterando scilicet corpora mixta ad qualitatem convenientem vel disconvenientem animae perficienti tale corpus, et ita possunt agere ad generationem et corruptionem, et ita similiter in sensitivis ; nam organa sensuum, quae sunt corpora mixta, possunt immutari et alterari ad aliquem gradum convenientem illis, ut nata sunt esse organa sensuum, et etiam ad disconvenientem sensui, et ita posset organum corrumpi et laedi, et per consequens possunt habere aliquam actionem quoad intellectionem quodammodo, quia si deordinatur sensus in actu suo, per consequens, deordinatur intellectus, ut puta in phreneticis et lunaticis, in quibus est imaginatio confusa, et etiam quoad hoc potest esse causa deordinationis in voluntate. Possunt enim appetitum sensitivum alterare, ut magis inclinetur ad hoc, quam ad illud ; et quia in viatore voluntas rationalis inclinatur ad prosequendum, quod efficaciter appetitur ab appetitu sensitivo, ideo hoc modo inclinant voluntatem Planetae et alia corpora caelestia. In nullo tamen necessitatur absolute voluntas propter hoc, sed ex sua libertate potest contraire, et propter istam pronitatem ad sequendum appetitum sensitivum contra dictamen rationis, quam causant corpora caelestia, accidit frequenter Astrologos vere praenosticare de moribus hominum, puta, quod erunt luxuriosi, vel per hujusmodi constellationes nativitatis, non quod ita eveniat necessario, quod non posset aliter esse de his, quae dependent a voluntate rationali, si homo vellet magis sequi per voluntatem, legem rationis quam sensus; sed Cogitationes hominum pronae sunt ad malum. Genes. 8. et Ecclesiastae 1. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.