IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Habet pluchram doctrinam ad argumenta, et ad tertium docet astra agere in inferiora per suas formas permanentes substantiales vel accidentales. Item cessante motu primi mobilis vel alterius coeli, adhuc ejus actionem non cessare, de quo agit 4. d. 44. q. 4. concl. 1. contra D. Thom. d. 2. q. 2. art. 3. et q. 5. art. 8. de potentia.
Ad primum (i) argumentum, dico quod sufficit quod agens et patiens sunt simul, vel secundum contactum vel mediante aliquo medio, sed hic est simul secundum medium. Et ad probationem in oppositum, dico quod non oportet quod medium sit capax actionis, secundum eamdem rationem cum extremo, in quo perfecte dicitur esse alteratio: sed secundum aliam rationem hujus actionis, alterius rationis, puta sub ratione luminis bene est capax coelum ; omnis enim pars coeli, quae potest esse sub septem pyramidibus, potest esse tenebrosa. Patet de Luna et aliis quae patiuntur tenebras, et hujusmodi. Et patet per exemplum commune de pisce, qui per rete medium, facit stuporem, qui tamen stupor non est in rete.
Ad secundum dico, quod circumscripto omni libero arbitrio humano, Angelico et Divino, omnia evenirent de necessitate, et nihil contingenter eveniret, et nihil esset in entibus in potentia ad contradictoria; si enim aliqua causa nata esset elevare vaporem, de necessitate generaret pluviam; si vero fortior causa in oppositum eveniret, de necessitate impediretur, et hoc notum est Angelo: et secundum hoc, quidquid ex talibus causis evenit pro illo instanti in quo evenit, et in sensu divisionis, non evenit contingenter, ita quod possit non evenire.
Sed quid de infirmitatibus? aguntne ad hoc ? Dico, quod sic. Habent enim aliquam actionem dispositivam in remittendo et intendendo qualitates, et hujusmodi ; et sic est conveniens et necessarium quod bonus medicus habeat scientiam Astronomiae; possunt enim propinare aliquo tempore medicinam, quae interficit, quae tamen alio tempore liberaret.
Ad tertium dico, quod non possunt tantum per motum localem, quia omnis forma absoluta est perfectior respectiva; ergo oportet quod sit per formam absolutam substantialem vel accidentalem, quod concedo.
Tu dicis contra, quia tunc si Planeta vel corpus coeleste staret, causaret. Concedo, causaret quantum de se esset, nec ejus motus localis facit ad actionem suam ; latio enim vel motus Solis requiritur ad hoc, ut adducat agens, patet, secundo, de Gen. Nec valet illud, cessante primo motu, etc. quod enim est primum, solum secundum eminentiam, et non essentialiter respectu aliorum, non oportet quod ipso destructo, alia destruantur.