IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
( Textus Magistri Sententiarum).
De opere quinti diei, quo facta sunt natalitia et volatilia. Dixit etiam Deus: Producant aquoe reptile animoe viventis et volatile super terram, etc. Opus quinti diei est formatio piscium et avium, quibus duo elementa ornantur: et de eadem materia, id est, de aquis, pisces et aves creavit, volatilia levans in aera et natalitia remittens gurgiti.
De opere sexti diei, quando creata sunt animalia et reptilia terroe. Sequitur : Dixit Deus : producat terra animam viventem, jumenta et reptilia et bestias terroe secundum species suas, etc. Sexti diei opus describitur, cum terra suis animalibus ornari dicitur.
Utrum post peccatum venenosa animalia noxia facta fuerint, an propter peccatum nocere coeperint, prius facta innoxia.
Quaeri solet " de venenosis et perniciosis animantibus : Utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint, an potius innoxia peccatoribus nocere coeperint? Sane dici potest, quod creata nihil homini nocuissent, si non peccasset: puniendorum namque vitiorum et terrendorum, vel probandae vel perficiendae virtutis causa nocere coeperunt. Fuerunt ergo creata innoxia, sed propter peccatum facta sunt noxia ".
Utrum minuta animalia tunc creata fuerint.
" De quibusdam etiam minutis animantibus quaestio est : Utrum in primis conditionibus creata sint, an ex rebus corruptis postea orta sint ? Pleraque enim de humidorum corporum vitiis, vel exhalationibus terrae, sive de cadaveribus gignuntur: quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum et fructuum ; et Deus auctor omnium est. Potest autem dici, quod ea quae de corporibus animalium, maxime mortuorum, nascuntur, cum animalibus creata non fuerint nisi potentialiter et materialiter ; ea vero quae ex terra vel aquis nascuntur, vel ex eis, quae terra germinante orta sunt, creata fuisse, non incongrue dici potest. "
Quare post omnia factus est homo.
Omnibus autem creatis atque dispositis, novissime factus est homo, tanquam dominus et possessor, qui et omnibus praeferendus erat: unde sequitur : Vidit Deus quod esset bonum, et ait : Faciamus hominem ad imaginem, etc. Sed antequam de hominis creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus plenius versantes clarius faciamus. In hac enim rerum distinctione Catholici tractatores dissentire, ut supra diximus, inveniuntur, aliis dicentibus, res creatas atque distinctas secundum species suas per intervalla sex dierum: quorum sententiae quia littera Genesis magis inservire videtur atque Catholica Ecclesia magis approbat, ideo hactenus studiose docuimus, quomodo ex illa communi materia prius informiter facta, postea corporalium rerum genera per sex dierum volumina distinctim sint formata.
De sententia illorum qui simul omnia facta esse contendunt.
Aliis autem videtur, quod non per intervalla temporum facta sint, sed simul ita formata ad esse prodierunt. Quod Augustinus super Genesim pluribus modis nititur ostendere dicens : " elementa quatuor ita formata, sicut modo apparent, ab initio extitisse, et coelum sideribus ornatum fuisse: quaedam vero non formaliter, sed materialiter tunc facta fuisse, quae post per temporis accessum formaliter distincta sunt, ut herbae, arbores et forte animalia. " Omnia ergo in ipso temporis initio facta esse dicunt, sed quaedam formaliter et secundum species, quas habere cernimus, ut majores mundi partes, quaedam vero materialiter tantum. Sed, ut dicunt, Moyses, loquens rudi et carnali populo, locutionis modum temperavit, de Deo loquens a simili hominis, qui per moras temporum opera sua perficit, cum ipse simul sua opera fecerit. Unde Augustinus : " Ideo, inquit, Moyses divisim refert, Deum illa opera fecisse, quia non potuit simul ab homine dici quod a Deo simul potuit fieri. " Item : " Potuit dividere Scriptura loquendi temporibus quod Deus operandi temporibus non divisit. " Illi qui his auctoritatibus et aliis hujusmodi inhaerentes, dicunt quatuor elementa atque coeli luminaria ita formata simul esse, illos sex dies, quos Scriptura commemorat, sex rerum genera, id est, distinctiones appellant, quae simul factae sunt, partim formaliter, partim causaliter.
Quomodo intelligendum sit Deum requievisse ab omni opere suo.
Jam de septimae diei requie ali-2. quid nos eloqui oportet. Scriptum est enim, quia complevit Deus die septimo opus suum, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. " Requievisse dicitur Deus die septimo, non quasi operando lassus, sed ab universo opere requievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur. " Unde in Apocalypsi : Non habebant requiem dicentia, Sanctus, san- 3 clus, sanctus, id est, dicere non cessabant. Requievisse igitur Deus dicitur, quia " cessavit a faciendis generibus creaturae, quia ultra nova non condidit. Usque nunc tamen, ut Veritas in Evangelio ait, operatur Pater cum Filio, scilicet administrationem eorumdem generum, quae tunc instituta sunt. Creatoris enim virtus causa subsistendi est omni creaturae. Quod ergo dicitur : Pater meus usque modo operatur, et ego operor ; illud universae creaturae continuam administrationem ostendit. Die ergo septimo requievit, ut novam creaturam ulterius non faceret, cujus materia vel similitudo non praecesserit: sed usque nunc operatur, ut quod condidit continere et gubernare non cesset. "
Qualiter accipiendum sit, quod dicitur Deus complesse opus suum septimo die, cum tunc requievit ab omni opere suo.
Sed quaeritur, quomodo septimo die dicatur Deus complesse opus suum, cum ab omni opere illo die requieverit, nec aliquod genus novum rerum fecerit? " Alia translatio habet : Consummavit Deus die sexta opera sua; quae nihil quaestionis affert, quia manifesta sunt quae in eo facta sunt, " et omnium consummatio eo die perfecta est, sicut Scriptura ostendit, cum ait:
Vidit Deus cuncta, quoe fecerat, et erant valde bona.
Quomodo omnia a Deo facta dicantur valde bona. " Omnia quidem naturaliter bona erant nilque in sui natura vitii habentia. Et sunt bona, quae condidit Deus, etiam singula,- simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo, in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint, dum comparantur malis. " Sexto ergo die facta est omnium operum consummatio. Ideo praemissa oritur quaestio, quomodo dicatur Deus die septimo opus suum complesse, quod. " Hebraica veritas habet, in quo tamen nihil novum creasse dicitur, nisi forte dicatur die septimo complevisse opus suum, quia ipsum benedixit et sanctificavit, " sicut subjicit Scriptura : Benedixit diei septimo et sanctificavit illum : " Opus enim est benedictio et sanctificatio, sicut Salomon aliquid operis fecit, cum templum dedicavit. "
Quoe sit benedictio et sanctificatio septimoe diei.
Illum autem diem sanctificasse et benedixisse dicitur, quia mysti-
. ca prae caeteris benedictione et sanctificatione eum donavit. Unde in lege dicitur : Memento sanctificare diem sabbati. Et inde est, quod numerando dies usque ad septimum procedimus et dicimus, septem esse dies, quorum repetitione omne tempus agitur: non quia alius sit ab illis dies octavus et nonus, et sic de caeteris , sed quia in sex diebus rerum genera distincta sunt, et in septimo, licet non fuerit novum genus rerum institutum, tamen fuit in eo quasi quidam novus status sanctificationis operum et requietionis opificis. Potest etiam sic exponi illud a '' Complevit Deus die septimo opus suum id est, completum et consummatum vidit.
(Finis textus Magistri. )