In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum in corpore animalis, vel in quocumque mixto, remaneant elementa, secundum substantiam in actu ?
Alensis 2. p. q.80. memb. 1. art. 2. Albert. Mag. de generat. tract. 6. e. 5. et 3. de coelo, tract. 2. c. 1. Philoponus ad text. 64. Jandunus 6. Physic. q. 4. Zimara Theorem 27. affirmant. Negant D. Thom. opusc. 33. et 1. p. q. 76. art. 4. Greg. Capreol. Bussol. Gabriel hic, Richard. hic art. 1. q. 1. Occham quadi. 3. q. 4. Philip. Faber. Theor. 61. Conimhricenses 1. de generat, c. 10. q. 3. et 4. Vide D. Bonav. hic art. 2. q. 2. et Scot. 3. Phys. q. 2.
Quod non, videtur, nam animalia aliqua producebantur sive generabantur ex aqua. Patet hoc Gen. Producant aquoe reptile,et viventia super terram. Sed generatio unius est corruptio alterius: ergo aqua corrumpitur, cum ex ea generatur piscis ; ergo et similiter alia elementa corrumpuntur et non manent.
Item, si aliquod elementum, secundum substantiam maneret in mixto, eadem ratione, et omne elementum maneret, et tunc cum inclinatio illorum sit ad loca contraria, mixtum ex illis violenter moveretur, et quiesceret in quocumque loco.
Item, omne habens in se contraria , necessario corrumpitur a causa intrinseca; sed non omne mixtum corrumpitur a causa intrinseca, ut patet de lapidibus, et metallis, ut auro, et hujusmodi, quae non nutriuntur: ergo nec corrumpuntur a causa intrinseca, omnia enim inanimata, quae non recipiunt alimentum, non marcescunt ex se, nec corrumpuntur, nisi ab extrinseco ; ergo non omne mixtum habet in se elementa, secundum substantiam.
(a) Contra, primo Gen. c. de mixtione : Mixtio est miscibilium altera torum unio; ex hoc dupliciter arguo, si est alteratorum, ergo non est corruptorum. Similiter si mixtio est unio miscibilium, et unio non est corruptorum, sed entium, ergo miscibilia manent.
Item, qualitas (b) elementi non est sine elemento, sed qualitas elementi apparet in mixto, ergo, etc. Probatio majoris, secundo de Anima, dixit Aristoteles quod corpora non possunt se tangere in aere vel aqua, nisi intercipiatur aer vel aqua medius, quod probat quia humida sunt in superficiebus contingentibus, et humiditas aquae nonest sine aqua.
Item (C), primo Coeli, text. 7. et 8. mixtum movetur secundum naturam elementi praedominantis, sed si effectus est, causa est: ergo si grave mixtum movetur deorsum, in eo est terra actualiter.
Item, Aristoteles lib. de Morte et vita : In omnibus corruptibilibus duplex est corruptio, marcedo quae est corruptio interior, et extinctio quae est corruptio exterior: sed non esset corruptio intrinseca, nisi a contrariis intra existentibus ; ergo quoad primam corruptionem necessario est dare aliquid intrinsecum activum, quod agit ad corruptionem, et aliquod passivum corruptivum; ubi autem in transmutatione substantiali est dare activum et passivum, est ibi saltem dare duas substantias in actu , unam corrumpentem et aliam, quae corrumpitur, ergo, etc.