IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a)Contra,primo. Quod elementa maneant in mixto videtur,primo auctoritate Philosophi 1. de Gener, cap. de mixtione, text. com. 90. in fine, ubi habetur quod Mixtio est miscibilium alteratorum unio. Ex hoc arguit Doctor dupliciter : Primo, si mixtio est alteratorum; ergo non est corruptorum. Unde Philosophus in illo textu sic habet: Manifestum igitur ex his quae dicta sunt, quod est mixtio, et quid est mixtio, et quare est, et quae sunt miscibilia entium tantum, quoniam sunt quaedam quasi passiva ad invicem, et bene determinabilia , et bene divisibilia: haec enim neque corrupta esse necessarium, quando mixta, neque adhuc simpliciter eadem esse quae prius. Haec ille. Ex quo patet quod ipsa elementa manent in mixto, licet non secundum suum esse perfectum.
Secundo, sic ex eadem auctoritate arguit : Si mixtio est unio miscibilium, et unio non est corruptorum, sed entium ; patet, quia unio aliquorum est relatio, necessario praeexigens extrema unita ; ergo elementa, quae dicuntur uniri in mixto, manent in mixto.
(b) Item qualitas. Item, in mixto sunt qualitates elementorum; ergo in mixto sunt formaliter elementa. Antecedens patet 2. de Anima text. com. 113. ubi dicit sic Aristoteles, quod corpora non possunt se tangere in aere vel aqua, nisi intercipiatur aer medius vel aqua, quod probat, quia talia corpora sunt humida in superficiebus contingentibus ; sed humiditas est qualitas elementi aquae et aeris. Consequentia patet per Philosophum ubi supra, qui vult quod humiditas non sit sine aqua : Quorum, inquit, corporum medium est aliquod corpus, non contingit ipsa, (supple corpora) ad invicem se tangere : humidum autem non est sine corpore, nec humectatum, sed necesse aquam esse, aut habere aquam ; vide ibi Commentatorem.
(c) Item, primo. Tertio, effectus alicujus causae nunquam est causa non existente, sed moveri deorsum (loquendo de motu naturali) est effectus gravis, et gravitas primo et per se est a terra ; ergo si mixtum naturaliter movetur deorsum, sequitur quod in eo sit actualiter terra ; mixtum enim movetur secundum naturam elementi praedominantis, ut patet 1. Coeli, text. com. 7. et 8. Secundum aliam translationem in fine text. 8. sic habetur : Et motus corporum simplicium simplices, et motus corporum compositorum erunt diversi, sed tamen moventur secundum motum corporis simplicis in eis dominantis, id est, secundum Commentatorem, quod motus corporum compositorum erunt secundum naturam corporis simplicis dominantis. Impossibile est enim in corporibus compositis, scilicet mixtis, aliqua supple corpora, componi aequaliter, et si esset aliquod compositum, aequaliter contingeret quod aliquod corpus non moveretur omnino, etc. Apparet ergo quod in unoquoque mixto est aliquod elementum praedominans.