IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Doctor tenet nullo modo manere elementa in mixto substantialiter remissa vel non remissa. Primo, quia nec ex operatione, transmutatione vel qualitate mixti hoc colligi potest. Secundo, essent duo supposita in quolibet mixto. Tertio, e?set penetratio in mixto, vel quaelibet pars mixti non esset mixta. Quarto, ex mixto desinente, fit elementum ; ergo et e contra.
Dico ergo ad quaestionem (a) tenendo oppositum utriusque, quod elementa non manent in mixto secundum substantiam sive remissam( sicut dicit Commentator), sive non remissam, sicut ponit Avicenna, cujus ratio est, quia non est ponenda pluralitas sine necessitate ; nihil autem cogit ponere pluralitatem elementorum vel formarum substantialium manere in mixto, quia non operatio, quae maxime concludit formam ; non enim operatio mixti, est ejusdem speciei cum aliqua operatione elementi ; nec transmutatio, nam forma elementi et forma mixti habent sufficientem entitatem, ut una sit terminus unius generationis, et alia alterius, vel ut haec sit terminus a quo corruptionis, et ille terminus ad quem generationis ; ergo sicut nihil potest esse sub forma aeris et ignis, sic nec sub istis, et mixti; nec etiam qualitas mixti hoc cogit, puta frigiditas carnis, quia illa non est frigiditas aquae vel terrae.
Item, forma elementaris (b) nata est cum materia constituere suppositum per se subsistens in genere Substantiae; ergo si sint plures formae elementares in mixto, quaelibet constituet suppositum, et sic in omni mixto essent plura supposita, quia ibi erit suppositum aquae, et suppositum ignis, quorum quodlibet natum est per se subsistere, quod est inconveniens ; inconveniens etiam est, quod subsistens possit habere duas formas specificas, quarum una non est nata perfici ab alia: hoc autem poneretur, si elementa ponerentur in mixto se cundum formas suas.
Item, omnem substantiam (c) corporalem consequitur quantitas, quae est propria passio substantiae corporeae; sed forma elementi, quantumcumque remissa cum materia constituit substantiam compositam ; ergo ipsam consequitur propria quantitas,sicut passio propria. Sed propria passio non est plurium subjectorum; ergo in uno subjecto erunt plures quantitates, ut alia quantitas mixti, et alia elementi, et ita vel duo corpora erunt simul, vel quaecumque pars mixti non erit mixta, et ita non erit mixtio nisi juxtapositio.
Item, mixtum generatur (d) ex elemento vel elementis, et corrumpitur in illa: ergo talis incompossibilitas est inter formam mixti et formam elementi, qualis est inter terminum generationis a quo, et terminum generationis ad quem: ergo non compatiuntur se in eodem susceptivo simul forma mixti et forma elementi, unde sicut impossibile est, quando ex aqua fit ignis, materiam perfici simul forma aquae et forma ignis, ita in proposito.