IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Dico ergo ad quaestionem. Sententia Doctoris stat in hoc, quod si esset necesse elementum existere in mixto secundum suam substantiam, etiam in esse remisso, vel secundum qualitates ; hoc posset argui esse necessarium, vel ex ratione operationis mixti, vel ratione transmutationis, quae maxime arguunt formam aliquam, sed nullum istorum arguit, si dicatur, quod in tali mixto est caliditas, et per hanc caliditatem volumus arguere substantiam ignis esse ibi. Sed hoc non, quia caliditas mixti est alterius speciei a caliditate ignis, quod patet propter diversos effectus, nam caliditas mixti hominis, puta cordis habet alium effectum quem non habet caliditas ignis, quia ipsa caliditas cordis vel corporis humani habet convertere elementum in nutrimentum et in carnem, vel saltem causare dispositionem ad substantiam carnis, qua posita, sequitur substantia carnis, hoc non posset caliditas ignis, patet, et multos alios effectus habet, quos non habet caliditas ignis, ideo per hujusmodi operationem non possumus arguere necessarium in mixto esse elementum. Non arguimus etiam in ipso mixto duas calidilates alterius et alterius speciei, ita quod una sit ignis et alia mixti. Dico etiam, quod transmutatio non est ratio arguendi ibi elementa esse subjectum generationis ; si enim diceretur quod elementa sunt necessaria in mixto ex " hoc, quod forma mixti recipitur in illis tanquam in subjecto, hoc non videtur, quia forma mixti habet sufficientem entitatem, ut sit terminus generationis ; et sic talis terminus potest recipi immediate in materia, sicut dicimus quod forma substantialis ignis, est sufficiens terminus generationis ignis, et recipitur immediate in materia ; sicut ergo forma substantialis ignis est sufficiens terminus generationis ignis, et sufficiens terminus a quo corruptionis ipsius, et sicut non potest esse simul sub forma aeris et ignis, sic forma substantialis mixti est sufficiens terminus a quo corruptionis mixti, et terminus ad quem generationis ejusdem, et sic materia mixti non potest esse simul sub forma mixti, i et sub formis elementaribus.
(b) Item forma elementaris. Ratio est in hoc, quod in mixto essent quatuor supposita, quod est omnino falsum. Sed ista ratio non videtur multum concludere, quia si sic, sequeretur quod in eodem composito essent plura per se singularia, nam materia prima habet propriam singularitatem, ut patet ab ipso, et etiam forma.
Similiter videtur contra ipsum in 4. dist. 12. ubi tractat de pluralitate formarum, nam forma substantialis cum materia nata est facere unum suppositum ; ergo si in composito essent plures formae substantiales, ut ipse vult, puta in bove vel in homine, tunc essent ibi plura supposita.
Dico, quod haec ratio concludit, quia est inconveniens, quod plura supposita in actu constituant unum tertium suppositum, et non est simile de singulari, quia singulare est communicabile saltem, ut quo vel ut pars in primo dist. 2. et sic non est inconveniens, quod duo singularia efficiant unum singulare totale, servata tamen eorum propria singularitate, nam habet homo constitutus ex anima et corpore, etiam singularitatem animae et corporis. Suppositum autem est simpliciter incommunicabile, et ut quo et utquod, et non potest aliquo modo esse pars alicujus, quia tunc esset communicabile saltem ut quo, ut subtiliter probat Doctor in primo, dist. 2. et in quodl. et sic non est simile. Cum vero infertur, igitur hoc compositum esset duo singularia, negatur consequentia, quia etiam non sequitur duae albedines singulariter distinctae sunt in Francisco ; ergo Franciscus est duo alba singularia.
Ad aliud, quod forma substantialis nata est constituere suppositum, dico quod non quaelibet forma substantialis constituit proprie suppositum, maxime quando ordinatur ad aliam, sicut patet in generatione hominis.
Dico ultra, quod ad suppositum requiritur quod forma materialis habeat distinctam materiam ex qua et ipsa fiat unum suppositum. Sed in proposito si plures formae substantiales essent in eadem materia tantum unum suppositum constituerent: modo elementa et forma elementaris est nata facere proprium suppositum per se existens perfecte, ut patet de elemento ignis, et illa forma elementaris non est proprie ordinata ad ulteriorem formam perfectiorem, sicut sunt multae formae in homine praecedentes animam intellectivam, etc.
(c) Item omnem substantiam. Hic Doctor ex hac ratione intendit reducere ipsum ad aliquod istorum inconvenientium, vel quod scilicet duo corpora essent simul in eodem loco, vel quod non esset vera mixtio, et declaro sic : nam certum est quod formam mixti consequitur propria quantitas, et etiam formam ignis in mixto consequitur propria quantitas,
non enim ignis in mixto est quantus quantitate mixti, nec mixtum est quantum quantitate ignis ; ergo si mixtum est perfecte mixtum ex elementis, Ita quod quaelibet pars mixti sit mixta, hoc non poterit esse, nisi per penetrationem dimensionum, et sic duae dimensiones essent in eodem loco,et similiter ita aqua et terra habent propriam quantitatem in mixto, non enim aqua est quanta quantitate ignis, nec e contra ; ergo si aqua et ignis et terra sunt perfecte mixta, cum mixtio sit miscibilium unio, ita quod in qualibet parte mixti sit ignis, aqua et terra, sequitur quod dimensio terrae aquae, et ignis erunt in eodem loco per penetrationem dimensionum ad invicem, quod est inconveniens et contra Aristotelem 4. Phys. etiam si ibi non sit penetratio dimensionum, sequitur quod non erit ibi perfecta mixtio, sed magis juxlapositio, et sic nihil ad B.
(d) Item mixtum generatur. Intendit hic Doctor quod ex quo elementa (ex quibus generatur mixtum tanquam a termino a quo) non manent, et ultra, quia in ipsa tanquam in terminum ad quem corrumpitur mixtum, sicut ex igne generatur aer tanquam a termino a quo, sequitur quod adveniente forma aeris in materia ignis, quod corrumpitur ipse ignis ; cum ergo mixtum generetur ex elementis tanquam ex termino a quo, sequitur quod generata forma mixti in materia elementorum, quod formae elementorum corrumpantur, patet, quia terminus a quo generationis et terminus ad quem sunt incompossibiles. Nec valet dicere quod ly ex notat habitudinem causae materialis, et non habitudinem termini a quo, et sic cum dicimus mixtum generari ex elementis debet intelligi tanquam ex subjecto generationis, sicut dicimus quod ignis generatur ex materia aeris tanquam ex subjecto generationis. Sed contra, quia eo modo quo aliquid generatur ex alio ut ex subjecto, eo modo corrumpitur in illud tanquam in subjectum generationis, sicut dicimus quod compositum generatur ex materia tanquam ex subjecto generationis, sic corrumpitur in materiam tanquam in subjectum generationis. Sed in proposito, hoc non est verum, quia si mixtum generetur ex elementis tanquam ex subjecto generationis, tunc corrumperetur in illa tanquam in subjectum corruptionis, quod est manifeste falsum, nam quando mixtum corrumpitur in elementa sibi inexistentia tanquam in subjectum corruptionis, patet, quia de novo generantur, vel unum vel duo ; non sic quando ignis corrumpitur in materia inexistentem sibi, separata forma ignis remanet simpliciter eadem materia, licet sub alia forma, non sic corrupta forma mixti remanent simpliciter eadem elementa ex quibus generabatur ; patet enim ad sensum, quod quando unum mixtum corrumpitur, puta generatum ex quatuor elementis, non statim videmus quod sint ibi quatuor elementa, et si hoc videremus illa de novo generarentur. Ordo enim naturae talis est, quod eadem materia non potest esse simul sub duabus formis specificis etultimatis, quia certum est quod forma substantialis ignis est talis forma, quod constituit ipsum in suo esse specifico et ultimato; quod modo fiat sub forma mixti, puta forma lapidis, quae forma habet constituere ipsum in ultimo esse specifico, hoc non videtur, quia sicut firma aeris constituit ipsum in esse ultimato specifico, et forma ignis similiter ipsum ignem, non est possibile materiam ignis esse simul sub forma ignis et sub forma aeris, sic in proposito. Si dicatur, nonne eadem materia potest esse sub pluribus formis substantialibus secundum tenentes plures formas substantiales esse possibiles in eodem composito.
Dico, quod nulla formarum praecedentium constituet aliquid in suo esse ultimato et specifico, cum omnes tales ordinentur ad ulteriorem formam. Licet enim homo sit substantia, deinde corpus, deinde vivens, deinde sensitivum, tamen nunquam habet esse perfectum et ultimatum, nisi per formam ultimatam, quae est anima intellectiva, non sic est de forma ignis et aquae, quia constituunt in esse ultimato. Nec valet dicere ut nonnulli dicunt, quod forma ignis secundum esse intensum constituit ipsum in esse ultimato et specifico ; et secundum tale esse non est in mixto, sed secundum esse remissum, et secundum tale esse remissum non constituit ipsum in tali esse ultimato et specifico. Sed hoc non intelligo, ita enim albedo ut duo, est specifice albedo sicut albedo ut quatuor, imo forma specifica propria praescindit a gradibus intrinsecis intensionis et remissionis ; ergo forma ignis quantumcumque remissa erit forma substantialis et specifica nata constituere compositum in esse ultimato et specifico, si modo intendatur illa forma non magis constituit ipsum, quantum ad esse specificum, licet forte quantum ad perfectionem gradualem, quae consequitur naturam individuorum. Si ergo per possibile ipsa anima bovis posset intendi, non magis constitueret bovem in esse specifico quam si non intenderetur ; et certum est quod ipse bos non potest esse pars alicujus, cum habeat suum esse ultimatum et specificum per formam sensitivam, etiam quantumcumque remissam: non vult ergo dicere quod sint in mixto secundum formas substantiales in esse remisso, cum sit eadem difficultas de remisso sicut de intenso, propter rationem formalem constituendi in esse specifico.