IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(e) Sed tamen propter verba. Vult hic dicere quod ipsa elementa non manent in mixto secundum aliquid formae substantialis, neque secundum qualitates suas, puta quod forma substantialis ignis non est ibi; ergo quando mixtum generatur ex igne, forma substantialis ignis totaliter desinit esse, nec etiam sunt ibi qualitates ignis, quia illae corrumpuntur ad corruptionem formae substantialis ignis: est ergo ibi ignis secundum quamdam convenientiam (non dico tamen specificam), quia sicut aliquod mixtum potest habere operationes similes, saltem in genere, operationibus ipsius ignis, ita dicimus quod ignis est ibi propter talem convenientiam: patet quia dicimus quod homo vel corpus hominis sic mixtum habet qualitatem istam, puta calefacere, et forte exsiccare, nam cor hominis est valde calidum, et valde calefacit. Non dico tamen quod ille calor sit ejusdem speciei cum calore ignis; propter ergo istam convenientiam operationum cum elementis dicimus elementa manere in mixto, sicut etiam dicimus quod anima sensitiva est in intellectiva, sicut in homine habente amimam intellectivam, non quod ibi sit realiter, nec aliquid ipsius, nec qualitas propria animae sensitivae, sed est ibi secundum convenientiam et in virtute, quia anima intellectiva unita corpori potest in similes operationes, in quas et anima sensitiva, si esset vere unita corpori ; sunt ergo elementa in mixto tantum virtualiter, et secundum convenientiam.
(f) Quomodo concurrunt elementa, patet littera, id est, quod ipsum mixtum, quando generatur ex pluribus elementis, non generatur ex actione mutua. Hic Doctor supponit unum dictum jam supra, quod quando mixium generatur ex uno elemento, vel ex pluribus, quod in eodem instanti quo generatur forma mixti, desinit esse totaliter forma elementi. Dicit ergo, si mixtum generatur ex actione mutua aliquorum elementorum, puta ex aclione mutua ignis et aeris, ita quod mutuo se corrumpant, quaero tunc, aut in eodem instanti in quo generatur forma mixti, sunt corrupta ista elementa: ergo non generant ipsum, quia quod non est generare non. potest, nam certum est quod semper generans, etiam in instanti quo generat, est prius natura ipso genito, ut alias exposui in hoc secundo: cum ergo in instanti A vere generatur mixtum, et in eodem instanti elementa sunt corrupta, et generans debet esse prius genito in instanti quo generat, sequitur quod non sunt ibi corrupta. Si vis dicere, quod in instanti, in quo generatur forma mixti sunt ibi elementa, ergo in generatione mixti non corrumpuntur, et sic simul in eadem materia erit forma mixti, et forma elementaris, quod supra improbatum est. Si dicas, quod bene mixtum generatur ex actione mutua ignis et aeris, sic quod in instanti generationis mixti corrumpitur aer, et remanet ignis, contra, quia tunc non generatur mixtum et actione corruptiva mutua adinvicem: tum etiam, quia tunc non generaretur ex aere et igne, si ignis remaneret, sed tantum ex aere, et sic non esset genitum ex pluribus elementis, quod est contra suppositum. A quo ergo generatur mixtum? Dico, quod ab agente naturali alterante hujusmodi elementa, quibus alteratis in ultima dispositione corrumpit formas elementorum, et producit formam mixti, nam si mixtum generatur ex quatuor elementis, tunc aliquod agens naturale sic alterat illa quatuor elementa ad invicem, quod tandem corrumpit illa, et in materia eorum producit formam mixti, sic dico, cum generatur ex tribus vel duobus elementis. Sed difficultas est, si agens naturale possit generare mixtum ex uno elemento, sicut in Genesi : Producant aquae, etc. de hoc alias.
(g) Praeterea.... sed elementa, etc. Deducit enim ad hoc inconveniens, quod materia prima immediate posset suscipere omnem formam, successive tamen, quod tamen est manifeste inconveniens, non enim videtur quod materia prima immediate possit transmutari ad omnem forma, quia materia prima existens sub forma aquae, non immediate potest transmutari ad formam vini, sed oportet fieri prius sub alia et alia forma, ad hoc ut possit fieri sub forma vini ergo si elementum, puta ignis, ex quo generatur, puta lapis, non remanet in ipso lapide mixto, sequitur quod materia ipsius ignis immediate transmutat ad formam lapidis, et sicut dico de forma unius mixti, ita de forma cujuslibet alterius, quod est valde inconveniens.
Respondetur ibi : Ad aliud cum dicitur. Et responsio stat in hoc, quod immediate perficere materiam contingit dupliciter, aut immediatione perfectionis, aut immediatione transmutationis. Illa forma immediate perficit materiam immediatione perfectionis, quae perficit illam, nulla alia forma mediante, et sic dicimus quod forma mixti potest immediate informare materiam, ita quod forma praeexistens in materia totaliter desinit esse, et illa immediate perficit, et hoc nullum est inconveniens, sive fiat modo per transmutationes, ita quod semper forma prior corrumpitur per adventum formae posterioris. Si vero loquamur de immediatione transmutationis, eo modo quo dicimus quod forma aquae immediate transmutatur ad formam ignis, ita quod est ibi tantum una transmutatio, qua deperditur forma aeris, et generatur forma ignis, et hoc modo non omnis forma perficit materiam sic immediate, sed mediantibus multis transmutationibus, sicut forma corporis organici non perficit materiam seminis immediate, ita quod materia ipsius seminis una tantum transmutatione transmutetur ad formam corporis organici, sed prius transmutatur ad formam lactis.
Nunc solvenda sunt argumenta principalia, quibus Doctor probat *, quod elementa manent in mixto.
Respondet ad auctoritatem Philosophi, quod alteratorum est praeteritum passivum, etc. et sic potest exponi alia littera, cum dicit: Haec enim, neque corrupta esse necessarium, quando mixta supple sunt, quia in mixto manent virtualiter ; et cum infert, neque adhuc simpliciter eadem esse, quae prius, quia supple elementa secundum suum esse formale non manent in mixto, et hoc modo Avicenna dicit in commento suo, quod elementa tantum manent in mixto virtute. Vide ibi commentum 90.
Ad secundum respondet concedendo, quod qualitas elementi non est sine elemento, sed postea negat quod qualitas mixti, puta humiditas vel caliditas sit qualitas elementi, sed bene concedit, quod est similis qualitati elementi.
Ad tertium respondet quod si praedominium elementi in mixto attenditur secundum convenientiam in qualitate naturali, quae qualitas est principium motus, ut gravitas respectu moveri deorsum, non quod elementum sit secundum substantiam. Unde secundum diversam mixtionem elemenloium concurrentium in generatione illa aliquando mixtum magis convenit in forma cum uno elemento quam cum alio, et sic in qualitate simili, quae est qualitas mixti, et non elementi, et ideo habet similem modum consequentem et similem actionem.